Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

562 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Koppan. Bödöge. 34. ) Koppán1 nova Germanorum, partim ex Mosoniensi agro, partim ex Moguntiae pro- vinciola huc deductorum colonia, ditionis Abbatiae Cistercziensium2 Szircziensis,3 reli­gionis catholicae, cuius et templum in medio pagi ex ruinis auxilio dominii reparatum. Vicus ipse insistit loco [p. 81.] erecto, et hilari solo utique fertili, sed angusto, cum ab oriente finibus terreni Teszáriensis 4 Ugodiensis a meridie, et occasu, a septentrione5 vero Csóotensis6 arctissime circumdetur. Itaque neque multi sunt, et qui consederunt, indul­gentia dominii sustentantur, alioqui haud mansuri. In fine pagi versus silvas, loco de­presso, emanat rivulus, venis crebris, ibidemque crepidinibus cohibitus, facit piscinas, sed dum ad Gerenczam defluit, oculis subductus terram subit, nullo ulterius relicto aqua­rum vestigio. Par et Gerenczae ratio est. Infra pagum enim et is occulta quadam caverna subducitur, neque implet alveum, qui penes pagum depressus est, nisi tempestate plu­via, quando exundat, et post exundationem rursus alveum eundem relinquit aridum, aquis propriis ea, quam diximus, caverna vicissim subtractis, quae nescio ubi, an apud Takácsum7 emergentes cum rivulo ex Bödöge8 atque Ugod defluente9 coniungantur. Infra Copán,30 et alveum hunc aridum acclivis est, qua in montes et silvas Bakonias13 itur, ter­rae positio. In qua Gallos Papa profugos Hungari anno MDC. numero plus quam DC. prostrarunt. Is locus hodienum12 vocatur Franczia Vágássá;13 Istvánjjius14 vero dicit, cele­berrimum olim Carthusianorum templum a Ludovico I. hic15 aedificatum,^ cuius ta­men ne vestigia quidem restant amplius. 35. ) Bödöge pagus exilis Hungaricus, inter Pápám,Xb et arcem Ugod, loco aperto in radici­bus silvae Bakony. Terminatur terrenum eius versus Ugod intercedente praediolo Puszta [p. 82.] Bödöge ad orientem, versus meridiem autem praediis Usal, et Kiss Tevely,37 po­steriore Stánkovánszkiano,n in occidentem pago Nagy Tevel, Gyimoth vero in septentrio­nem,19 quae omnia tam prope circumveniunt, ut mireris unam eo stare posse coloniam. Sed uti iam alibi demonstravimus, locos nonnullos, quos pro curia milites olim a regi­bus impetraverant, ita esse propagatione multiplicatos, ut quod olim tenebat unus, unus- que colebat, habitaculo uno erecto,20 id postea in propagatos divisum plures, complu­ribus familiolis insideretur. Ita Bödöge etiam primus, qui indeptus erat sub Vladislao rege, erat unus Börseny Kakas eoque post filiorum filiarumque propagatione in succes­soribus multiplicato, enati sunt loci possessores plures, nobiles omnes, haudque virtu­tis nobilitaris degeneres. Eorum praecipuus est21 Sztánkovánszki,22 reliqui sunt Oroszii, Gyarmatii, Vecseii, Börsönii, Lampertü,23 Szalaii, Antosü, quorum caussa iura etiam legi­timae successionis nova Caroli VI. repetitione, et stabilitione innotuerunt. Qui vicum aLibro XXXII. föl. 487.* 1 1 A p. 113. Kopan 2 A p. 113. Cistercensium 3 A p. 113. Szirczensis 4 A p. 113. Teszáriensis 5 A p. 113. septemtrione 6 A p. 113. Csootensis 7 A p. 114. Takacsum 8 A p. 114. Bodoge 9 corr. ex defluente 10Ap. 114. Copan Ap. 114. Bakonyas corr. ex hodiernum sec. A p. 114. Ap. 114 .Vágása Ap. 114. Isthvanjfius 15 add. a nobis 16 A p. 113. Papam 17 Kiss Tevely A p. 113. Kis-Tevel 18 A p. 113. Sztan- kovanskiano 19 A p. 114. septemtrionem 20 corr. ex enecto 21 A p. 114. add. Andreas 22 A p. 114. Sztan- kovansky 23 A p. 114. Lamperii 1 Haec nota a nobis creata, cum locus operis Istvdnffii, ubi de templo illo scribit (“Libro XXXII. fol. 487.“), in textu post verbum „aedificatum" positus erat, quod tamen est ab usu Belii prorsus alienum. Ceteroquin vide IsTVÁNFFY 1685.p. 487.

Next

/
Thumbnails
Contents