Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

550 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. inprimis' pluvio, amittunt multa, quae speraverunt. Itaque multi religionis tantum gra­tia, quam evangelicam colunt, loco manent, saepius iam alioquin2 consilium migratio­nis suscepturi. Est enim eis tempellum aere suo comparatum, et unus minister,3 qui Hungarico sermone ad eos[p. 57.]dem concionetur. Sunt enim omnes Hungari, uti et eorum antecessores. Nam olim iam ab Hungaris incolebatur,4 tametsi5 6 saepius tempo­ribus Turcicis desolatus, et ob motus nuperos Rákóczianos6 7 parum abfuit, quin penitus interierit.8 V. Tüskevár9 Ex ea oppidi parte,10 qua in meridiem spectat, seu occidentem hibernum11 trans ri­vum Torna, visuntur ruinae claustri, cum integris parietinis templi olim, ut adparet, augustissimi. Praeterquam enim, quod fabricam habent solidam, tesselato, vermicula- toque saxo politam, etiam insignia potiorum regni procerum, ante IV saecula12 floren­tium per singula13 columina insculpta saxo ostendunt. Florebat iam totum opus saecu­lo X. et tertio, quum luculenter litterae Colomanni antistitis Iauriensis tradant14 PP. seu Fratres, ut verba sonant: solitarios de Sancta1S Cruce volentes venire commorationis caussa ad hanc ecclesiam, variis terrae arabilis, vinearum item, et ovium, boumque beneficiis a Nicolao Episcopo IauriensiXb anno MCCCXXI. cumulatos fuisse. Cuius exemplum sequutus Colomannus annis MCCCXLIX. LI. LXII. LXXIV. addidit eisdem plura adeo,1 ut mactum17 tot patronis PP. Paullinorum18 monasterium pulchras facultates cir­ca Tapolczam et Thornam adquisiverit.19 20 Postquam vero belli tempestatibus desolatum, tantum non corruerat, iterum [p. 58.] cum nova quiete Hungáriáé restaurari a suis coepit. Nihil tamen aliud adhuc potuit21 indipisci, quam domicilium unum, pro unius alteriusve fratris solitaria22 mansione. Reliqua sunt in ruinis. Ipsum templum stabat olim honori B. M. V postea vero B. Magdalenae erat dicatum. 1 A p. 99. in primis 2 A p. 99. alioqui 3 A p. 99. add. V D. 4 corr. ex incolebantur 5 A p. 99. add. iam 6 A p. 99. Rakoczianos 7 A p. 99. add. varie vexatus 8 A p. 99. add. NB. Adde hic V. oppidum Tüske vár p. 99. 9 A p. 164. add. Appendix seu addenda I. ad oppidum Tüske-vár 10 oppidi parte A p. 164. parte oppidi 11A p. 164. hybernum 12 A p. 164. secula 13 A p. 164. add. navis 14 corr. ex tradat 15 A p. 164. S. 16 hic verbum cumulatos tamquam superfluum a nobis dei. 17 corr. ex factum sec. A p. 164. 18 A p. 164. Paulinorum 19 corr. ex aquisiverit 20 Ap. 164. acquiseverit 21 adhuc potuit A p. 164. potuit adhuc 22 A p. 164. solitarii 1 Unde haec diplomata innotuerint Belio, aut rectius Matolaio, non satis liquet. Certum quidem est, fere de iisdem diplomatibus in inventario a Gregorio Gyöngyösi composito mentionem fieri, ubi scilicet de donationibus episcoporum Iauriensium Nicolai et Colomanni monasterio „Jenew”promulgatis agitur. Vide Molnár 1972. p. J05., DAP III. 44—45. In opere Eggereriano solummodo de donationibus annorum 1521. et ij6i. legere potueris. Fií&Eggerer 1663. p. 109. V. Tüskevár.

Next

/
Thumbnails
Contents