Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
542 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Oppidum Pápa: nundina annuales: Authoris curiositas hic subsumpta: Templa §. II. II. Oppidum Csesznek III. SziRCz: conditur ab Emerico Belae III. Regis filio: Abbatis Szirczensis apud Innocentium1 tertium aestimatio: aedes heic sacrae celebritas: depopulatur a Tureis: impetratur per Thurium: Series abbatum IV. Szombathely V. Tüskevár I. Oppidum Pápa Visitur e regione montis Somlyó1 milli[p.43.]arium duorum intervallo ad Eurum et Aquilonem, extra silvas Bakonyenses in aperta planitie, loco erecto,3 et hilari, penes paludem, quam defluens4 Tapolcza5 vastis crepidinibus cohibitus, a septentrione,6 et oeci d e n t e circumfundit, qua quidem regione oppidum impermeabili7 aquarum stagno praemunit.8 Ex reliquis partibus, sunt verba IsTVÁ’NFFUf'1 fossa plena profundioribus aquis, ac duplici vallo circumdatum munitumque erat, et ideo difficiliorem habebat oppugnationem, praesertim quod arx vicina ab aquilone oppidanos protegebat. Quo tempore primum, et a quibus positum sit, non liquet.9 Sunt qui e x acclamatione10 populi Astrico, quum11 a Silvestro Papa coronam S. Stephano adferret, hoc in loco occurrentis, tum oppidum condi coeptum, et ut honoris, ac grati animi in Pontificem esset monimentum, Papa vocitatum eundem locum aiant.12 Sed neque13 ex historia,14 neque ex diplomatibus id poterunt demonstrare, nisi fama, et traditione vulgi lubentissime fabulantis. Ne que potest omnino ad canam eam aetatem retrudi oppidi origo, cum quod equidem sciam, nusquam mentionem eius sub priscis illis regibus, qui S. Stephanum haud interrupta serie excepere. Equidem si locum dare velimus coniectationi, ita existimarim, Tartarica grassatione illa, quae Belae IV. tempora foedavit, si non ex a e d i f i [p. 44.]c a t u m fuisse oppidum trepidante multitudine in societatem coalescente, certe eadem illa occasione calamitosa occasionem ei rei praebitam. Praeterquam enim, quod vulgus ipsum, hostibus demigrantibus, locis opportunis, vel montana castra, coeunte plebe ad communes operas, excitabat, vel campestria ponebat oppida, c o m mu n i e b a t qu e , a,) lib. XXX. p. 708. 32.1S I corr. ex Inocentium 2 A p. 94. Somlyló 3 corr. ex errecto 4 A p. 95. add. rivus 5 A p. 95. add. vasta restagnatione seu 6 A p. 95. septemtrione 7 circumfundit... inpermeabili A p. 95. circumfundit, ex eademque parte oppidum inaccessi 8 A p. 95. in margine add. Haud ergo recte informatus auctor erat Topographiae Hung, qui adMarczal Papam dixit sitam, p. 99.' 9 non liquet A. p. 95. liquet nihil 10 A p. 95. occasione II corr. ex quam 12 tum oppidum... locum aiant A p. 95. locum eundem in gloriam pontificis, Papa nominatum aiant 13 Á p. 95. nequeunt 14 corr. ex hystoria 15 corr. ex 703. 32. sec. Istvánffy 1622. p. 708. 1 Fnfe Bonbardi 1718. p. 99.