Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 53 membrorum compage, forti et decora. Labores, vix refugiunt alii, quam quorum vesanas mentes torpor occupavit. Hinc, culta ubique regio, et ad usus humanos, pulchre subacta est. §.VII. Nihil heic non proficit, quod a solo pingui exspectes. Et vitibus quidem, vix ulla est amicior regio: quae, vinum quam generosum, quamque tolerans aetatis, fundat, quia di- ctumaa-) alibi est, nunc recolere nihil adtinet. Conspirant Cereris munera, puta, tritici, siliginis, hordei, et aliorum seminum fruges. Praestantiae tritici indicium est, quod huias, carius semper emitur, quam quod extra Sempronienses agros, crevit. Nec postponi debent legumina, proventus et adprobationis eximiae. Phaseli, prima ratio est, quod et celeriter prodit, et maxime ingrandescit. Pisa, muscis infestantur; melius lentes proficiunt. Cicer, quod arietinum vocatur, aestimatione caret. Similis quoque ratio est milii, quod parvo labore conualescit. Rapis nihil felicius increscit. Sero iacta semina, incrementa capiunt magnitudinis praecipuae, gustusque probi. Seruntur plerumque in stipula, post desectum triticum, nec, quod alterum terram fatigant, deficiunt, solo succum administrante. Neque linum respuit ager nostras, quamvis parcius [p. 16] colatur. Pomorum complura sunt genera: in his praestantiora, mala Bosnica, Misnica, et Cydonia. Pyra, vernaculis, exotica, multum miscentur. Peculiare illud est, quod Cosemannum vocatur,bb-) dulcis gustus, coloris viridis, magnitudinis Papolcinum saepe excedentis. Nec vilius isthoc, quod sacchareum, ob saporem, vocatur. Mira fructus suavitas, dulcitudinem, thureo odori, miscet. Pergamutena variant, non specie modo, sed forma quoque, et tempore, hieme aliis, aliis aestate, mitescentibus. Ab his proxima sunt, pyra Macaria, gemini et isthaec fructus, flava alia, alia fusca. Pruni genus nobilissimum est Persicum, quod hac plaga, post Günzium, in primis gaudet: magnitudine malis auratis accedit, gustu etiam anteit, ma- gnique in Austria aestimatur. Neque minus Cerasis aut saporis est, aut gratiae, praesertim duracinis, quae mole grandescunt egregia. Nucum gloria, si non praevenit, Comitatus noster, alios, nullis cedit. Non referam iuglandes, amigdala,1 avelanas2 geminas, rubei pe- ricarpii, et albicantis. Castaneis profecto, in primis est, cur glorietur ager Semproniensis: quippe, quarum, et copia insignis hic est, et praestantia. Adde, hortos olitorios, iuxta et pomaria, quibus passim subsessi sunt, vici, maxime apud interamnenses, Repczae et Arabonis, ubi tam uber est proventus prunorum pomorumque, ut domesticae pecudes, si foecundior annus fuerit, ad saginam iis nutriri dicantur, ne ob copiam, putrescant. aa * Parte Operis nostri Physica, eo capite, quod de Vino Hungáriáé, atque in his, de Vino Semproniensi, professa opera, commentatur. Adde Prodromum totius operis Lib. m. Cap. xi. p. 155.1 >b 1 Kusma pirn. 1 sic 2 sic ' Sub „parte operis sui physica" Belius intellexit librum tertium physicum Notitiae Hungáriáé novae, cuius sciagraphiam in Prodromo dedit. Vide Bél 1723. pp. 125-204. Quem „librum" aliquando praelo submissum iri Belius confidisse videtur; qua vero spe postea frustratus est. Vide etiam Tóth 2007a 1. pp. 29-53. Quoad vero dissertationem de vino Semproniensi, in lucem edita est ea in eodem Prodromo, sicut etiam Belius annotat. Vide Bél 172 T,.pp. 155-193. Fertilitas regionis.