Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
538 PARS SPECIALIS DE Processibus Comitatus Vesprimiensis1 MEMBRUM I. DE Processu Superiori1 PROOEMIUM3 Tenet is partem Comitatus Superiorem, qua a Provinciolis Semproniensi, Iauriensi, Comaromiensi, et Albensi dirimitur, longitudine milliaria circiter sex, latitudine hinc duo, illinc tria, isthinc4 plura quoque complexus.5 Maximam eius partem montes et silvae tenent.6 Etsi namque ea ora, quam7 fluvii Bitva, Marczal, Arabo, et Gerencze circa Papam intercludunt, aliqua modica planities solo exporrigitur8 meliore, apertioreque, et foecundo, tamen i s thac quoque9 ultra Gerencze amniculum, ad10 unius milliaris intervallum,11 in septentrionem12 silvae, in orientem vero montes succedunt.13 Illae collibus, hi arduis petris14 aspersi;15 utrinque vero densa, et obscura procerarum arborum, mox quercuum, mox fagorum, betularum, et id genus aliarum opacitas oram16 offundit, vix17 intermissis locis apertioribus pro coloniis. Sed et hucdum restant multa, quae nisi eradicentur, negant opportunitatem18 agriculturae, solo undique silvestri, et obsoleto. Quae19 insessa etiam sunt, partim20 sabulo, [p. 38.] partim tenaci argilla21 i n f e s t a observavimus, et non nisi dura rusticatione subigenda.22 Vidimus passim in silvis agros frumentarios23 sementem rigore enecavisse, et ideo vicissim novis seminibus repetita inoccatione,24 debuisse inoccari. Miserae igitur sorti agrestium,25 26 dum lamentari eos audiremus,27 non potuimus non ipsimet, indolere.28 29 p. 92. VIX 14 A 1 Pars specialis de processibus Comitatus Vesprimiensis add. a nobis 2 A p. 92. Superiore 3 corr. tx proemium; in A deest 4 A p. 92. istinc 5 A p. 92. complectens 6 Maximam... tenent A p. 92. Sed maxime eius pars montibus, et silvis tenetur 1 ea... quam A p. 92. eo loco, quem 8 A p. 92. aperitur 9 A p. 92. mox 10 A A p. 92. intervallo 12 A p. 92. septemtrionem 13 montes succedunt A p. 92. succedunt montes p. 92. saxis 15 A p. 92. asperi 16 add. sec. A p. 92. 17 A p. 92. aegre 18 A p. 92. modum 19 A p. 92. caeterum quae 20Ap. 92. add .laborant 21 tenaci argilla A p. 92. argilla tenaci 22 dura... subigenda A. p. 92. duro laborefertili 23 agrosfrumentarios A p. 92. quae frumento erant obsita 24 repetita inoccatione A p. 92. repetito sulco 25 corr. ex aggrestium 26 miserae... agrestium A p. 92. miseram ergo sortem pauperum 27 A p. 92. vidimus 28 A p. 92. collacrimare 29 A p. 92. add. Non est illic vivendi modus alius, quam lignorum hinc apud Papenses, illinc Iaurienses, Albenses, et Veszprémienses distractione. Ea vero loca quum partim remota sint, partim egena: maiorem saepe iacturam agrestium observavimus, quam fructum. Vile enim, quod penditur pro devecta merce pretium, nescio, utrum fatigiis, plaustrorumque, et iumentorum attritione, an debeat sola ligni decussi strage aestimari. Olim forte frequentia incolarum, maiori tunc numero vicos incolentium, modus vitae erat facilior: sed iis post desolatis, et in vastas silvas conversis, hodierni aegre magno exstirpationis labore, tueri possunt sortem vicorum, quos minori numero occupatos, et insessos dicturi sumus, ut sequuntur.