Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

532 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS GENERALIS maximopere solet esse glacialis piscatio, qualem in ado­lescentia anni MDCCI. hic nos ipsi mirabamur. Atque sex nummulis H ungar i c i s, tantum ex ea natura piscium omnis generis copiam coemimus, cui Vesprimium deferendae, nam illic tunc colebamus, robustus famulus vix sufficiebat,' in primis1 tamen lucios, et carpiones. Utrorumque2 copiam alit3 Sivó, et Marczalus i u s t i amnes.4 Mustelarum, et lampretarum iisdem aquis ingens prodit5 multitudo. Fundulos nusquam neque grandiores, neque vidimus copiosiores, quam in Tapolcza. Cancri cum e quovis rivo laudentur: tum omnibus gratiores alit Bitva.6 Thimali,7 gobii,8 capitones, alburnique, et barbi pisces fluviatiles passim habentur. Trutas, quas et aura­tas dicunt, per rivos montium, silvarumque Bakony, limpi­dos eos, ac gelidos gigni, pronum est existimare. Nec desunt testudines, lutrae, et amphybia reliqua: praesertim circa Marczalum, qui vastis arundinetis praebet eis latibula. Quod reliquum est, sale nitri humus albescit passim, adeoque in processu inferiori eodem imbuta9 humus crustatim eruitur,10 distrahitur- que11 communis salis ad instar ad saginandos boves, et porcos. Subinde paludes quoque reperiuntur, quae sale hoc imbutae praebent eius generis pecoribus nutrimenta.12 [p. 28.] * 84 1 in primis A p. 8 4. p lures 2 Ap. 8 4. Utriusque generis 3 A p. 84 .fert 4 A p. 84. rivi 5 ingens prodit A p. 84. prodit ingens 6 A p. 84. add. quae nassis et retibus capiuntur. Salmones, et 7 A p. 85. thymali 8 A p. 85. add. et 9 A p. 85. add. est, ut 10 corr. ex erruitur; A p. 85. eruatur 11 A p. 85. distrahaturque 12 A p. 84. add. De tavernis, et specubus occurrunt quaedam in adpendice, circa descriptionem iugorum silvae Bakonyensis, et pagorum Te's, Sz. László atque Csesznek. De hac additione vide notam nostram iii. in p. 526.

Next

/
Thumbnails
Contents