Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 527 procurrit, magnaque parte Comitatus Szaladiensem, et Simigiensem divellit; ita haud exiguo aquarum cornu in Vesprimiensem porrigitur. Tota enim eius ala, quae in ortum re[p. 18.Jspicit, huc exundat, et impellitur. Atque huius accolae eundem a fabula dictum volunt, quum commentantur maiores suos, priscis olim temporibus, bellua in lacu visa, quam Bál1 adpellarent, Bál-a-tón2 exclamavisse, totique sic paludi nomen reliquisse. Quidquid eius rei sit, lacus et heic piscibus scatet, haudque exiguo accolis est emolumento.3 Nam et agros ubertim rigat, et armentis praebet aquandi facultatem. Ex ea parte, qua in meridiem spectat, effundit aquas, quas continere4 non potuit, in fluvium. Sivó is est, Comitatus huiusce5 nostri, et Simigiensis arbiter. Idem tamen etiam non nisi copia lacus,6 et exuberantia egeritur, alioquin7 sicca caeli tempestate ab eodem lacu retractus, nonnunquam cessat manare,8 profundique fluvii nomen arenti alveo deserit, et vicissim alio caeli statu resumit.9 Sed quoad emanat primum, poterit, dum effunditur, ex paludis parte commode10 vadari; deinde quamprimum effluxit11 loci devexitate,12 tam altus fit,13 tamque validus, ut illico molam14 impellat,15 neque ullum animal vado facile transmittat. Pergit, pari aquarum mole,16 et altitudine milliaria plus, minus tria, atque ubi se hoc tractu spectandum17 dedit, specu mergitur, sensimque subtractus, milliaris plus quam unius longitudine subterraneus18 meat. Nimirum ú>19 Adand vico Simigiensi, usque ad desertum Kustán20 ne vestigium quidem labentis amnis21 adparet, sed [p. 19.] omnia obtegunt herbae, pascuis laetis, et floridis utiles, quales22 alia humidior tellus, ipsaque illa fecunditas23 camporum effert.24 Ex ea parte, qua fluvius conditur, et qua exit, humus est lacustris, arundine, et iunco tecta. Inter utramque transitus per deserti Kustán25 terrenum intervenit, quem ideo Kustyáni Kellő26 adpellant accolae.27 Emergit enim fluvius novo quasi fonte editus infra praedium Szent Mihály, indeque ubi ad locum Hidvég-28 Simigiensem pervenit, divisis undis spatiosam insulam format, dextroque ramo, eundem Hidvég, sinistro Mezeő Komárom29 praeterfluit, communique ibidem ponte traii- citur. Ultra rursus coniungit alveos,30 atque Ozoram humectat, vicum pariter Tholnensem,31 infra quem iunctus cum Kapossio,32 ad Sárvizium33 fertur,34 et ei ad Simon tornyam35 immiscetur. Piscibus abundat omnis generis, et quoniam per depressa labitur,36 late37 saepius ripas supergreditur, multaque utroque38 latere arundine circumvestitur.39 Etymon nominis a fremitu aquarum, valide ex lacu Balatoné erumpentiu m40 H u n gar i nostri arcessunt; ut mugientem quasi dicant, quae fluviorum quorundam natura est. Par et Sárvizük quem et Sár-réte Vesprimienses42 dicunt, modus est, quemadmodum alias observavimus. Is autem etsi partem maximam per Albensem, et Tolnensem Comitatum 1 A p. 8o. Bal 2 A p. 8o. Bál a tón 3 corr. ex aemolumento 4 quas continere A p. 8o. continere quas 5 corr. ex heicce sec. A p. 8o. 6 A p. 8i. add. et pondere 7Ap. 8i. alio qui 8 corr. ex e navare; pro cessat manare A p. 8i. submittitur 9 corr. ex resummit 10 A p. 8i. circum 11 corr. ex efluxit 12 quamprimum efßuxit loci devexitate A p. 8i. loci deeexitate, quamprimum epfluxit 13 A p. 8i. est 14 A p. 8i. molae 15 A p. 8i. serviat 16 A p. %i.vi 17 A p. 8i. oculis 18 A p. 8i. conditus 19 corr. ex ad sec. A p. 8i. 20 Ap. 8i. Kustány 21 A p. 8i .rivi 22 A p. 8i. qualesque 23 corr. exfaecunditas; A p. Si.foecunditas 24 corr. ex efert 25 A p. 8i. Kustany 26 Kustyáni Kellő A p. 8i. Kustanyi Kellő 27 A p. 8i. indigenae 28 locum Hidvég Ap. 8i. Hidvég, locum 29 Mező Komárom A p. 8i. Mezö-Komárom 30 A p. 8i. rivos 31 A p. 8i. Simihigiensem (!) 32 A p. 8i. Capossio 33 A p. 8i. Sarvisium 34 A p. 8i. properat 35 Simon tornyam A p. 8i. Simontornya 36 A p. 8i. volvitur 37 A p. 8i. add. aquis inficit 38 A p. 8i. utrinque 39 A p. 8i. add. NB. Lucios certe nusquam edimus sapidiores. 40 corr. ex errumpentium 41 A p. 8i. Sdrvisii 42 A p. 8i. Veszprimienses Sivó: Sárvize: