Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

SECT. I. DE OPPIDIS PENINSULAE MURAKÖZ. NEO ZRINIUM 497 Namque pons pondere disruptus, octingentos in rapidi fluminis vortices effusos neci de­dit. Trecenti solum e mille quingentis evasere; ceteri1 ferro hausti. Tassius, dum animan­do militi paullum resistit, graviter saucius, aegre evasit. §.VI. Atque haec quidem vigesimo obsidionis die accidere, ambigo, maiorene rei Christiana iactura? An commodo? Nam fuit omni facceptu clades eo miserabilior, quod adspe­ctante reliquo exercitu inflicta est; sed fuit etiam mora illa, qua hostis cum tenui hoc propugnaculo colluctabatur, perquam opportuna Caesareano exercitui: quando qui aberant adhuc Coignio duce Galli et auxiliares principum Germaniae copiae, in castra poterant recipi. Victoria profecto, quam ad Szent Gothardum reportavere nostri, Neo Zrinii hac oppugnati[p. 132.]one potissimum procurata est. Enim vero si imparatum Montecuculum eo momento adortus fuisset Vezirius, vix ei quidquam defuturum videba­tur ad victoriam. Post captum Neo Zrinium labor Turearum omnis, et contentio huc con­ferebatur, ut superata Mura, apertis3 campis, acie cum nostris possent decernere. Restitit Montecuculus eousque, dum iter Canisam versus hostes verterent. Id antequam ediceret Vezirius, formam munimenti, quantum e vestigiis licuit, nam discerptum magna par­te, et convulsum iacebat, oculis emensus, cernensque opera informia, patulum alicubi accessum, loci angustias, pudore videlicet, ac rabie percitus, ne quid dedecoris sui mo­numentum superesset, aequat solo funditus, sero dolens, tantum temporis, militumque fuisse profusum. Tam brevis scilicet Neo Zrinii aetas fuit, ut triennio postquam edu­ctum erat, ad exitium vocaretur. Munitionis hanc cladem Zrinianae necis, quae eiusdem anni MDCLXIV Decembrem foedaverat,4 prodromum [p. 133.] fuisse eventus docuit. Certe fconditionibus pacis, quae eodem hoc anno conciliata fuit, ita sancitumf5 volue­re Tureae, ne unquam reaedificaretur invisum rudus. Ussit Zerinium, arcis sibi cogno­minis, excidium, dum supervixit. Montecuculi tarditati, sive invidiae cladem illam nihil dubitabat adseribere, quasi qui lentius defensandam permiserit suis, quam poscebat, et magnitudo, et atrocitas periculi. Perlatae ad bellici consilii arbitros querelae, id effecere, ut Zrinio vitio daretur, quod lacessiverit saepius Tureas, abactaque toties opima praeda, in arma, et furias induerit:6 id tamen gratiarum ex tota hac rerum conversione referre, quod ad tantillum obicem impactus furor barbarorum celebri victoriae, haec necessariae paci locum fecerit, occasionemque. Insederat Neo Zrinium meridionalem Murae ripam, medio fere inter confluentem Dravi, et Cotoribam oppidum. Rudera, quae superant, len­tis fere tumulis constant; vestigia, qua circuibant munitiones, penitus deleta, [p. 134.] §.VII. Reliqua7 peninsulae oppida, sic satis copiosa sunt: Cotoriba, Priloh, Nedevicze et Poturna. Suae his quoque, dum impressionibus Turcicis infesta fuit peninsula, munitiones erant palankarum in morem facta, quas ita construebant: circumducebatur vico, oppidove magna no­strorum dade. Opportunitas2 ex obsidione hac nostris enata: Neo Zrinium solo aequat Vezirius: Nicolai Zerinii indignatio, et querelae: Situs munimenti ad Murám. Oppida penin­sulae reliqua. 1 corr. ex caeteri 2 corr. ex oportunitas 3 corr. ex appertis 4 corr. ex foederaverat 5 fortasse conditiones... sancitas 6 forsan supplendum se 7 corr. ex relique

Next

/
Thumbnails
Contents