Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

492 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. eius habitus hodiernus. Arcis ditio: benigne concesso. Proinde tot conversiones eluctata Csáktornya in Althđnianorum sinu conquievit. Certe laudatus nunc Michael deradere mox obsoleti cultus palatia, educere ad hodiernam elegantiam, commoditatemque nova, atque propemodum arcem universam funditus instaurare. Processerat opus non solidis minus quam venustis substructionibus, eo usque, ut coli iam potuerit, et laxe, et commode: dum Michael coeptis1 nec opinato immoritur. Quare haeserunt tantisper operae, dum seu vidua mariti mortem dedoleret, seu filius Iohan[p. 117]nes Michael opimam haereditatem adire, et magistratus comita­tus per aetatem capessere posset. Tametsi ne luctuosa quidem hac tempestate, quae in­tercessit, cessatum ab opere est, tamen lentius, quod fit, succedebat destinatio. Iam ita perculta sunt pleraque omnia, ut ad arcem consummatae2 venustatis, amoenitatis autem prorsus mirificae, nihil desiderari posse credas, quam perpetuam, saltem frequentiorem isthic heri diversationem. Adsurgit moles laxo quadro in contignationes quatuor, qua­rum inferiores prisci sunt operis, sed reductae omnes ad hodiernum nitorem. Supremae Althaniana est molitio. Factae sunt singulae ad omnem commoditatem,3 ritu Italico. Nam et propylaea4 habent augusta, et gradibus adeuntur tantae laxitatis, quae integros scandentium ordines sine offensa accipiant. Ianuae, et fenestrae ad decoram eductae al­titudinem multum toti aedificio elegantiae conciliant. Intus conclavia, caenacula, et se­cessus penitiores ita sunt instructi tapetibus, [p. 118.] aulaeis,5 soliis, atque fornacibus, ut difficilem faciant electionem, quae sint alia aliis, seu fastuosiora, seu commodiora ad incolendum. Ita se habet praetorium. Extus moenia circumeunt, vetusti quidem operis, sed quae idonea tamen sunt, si defensentur, acrius ferendae obsidioni. Ad regulas enim facta sunt militaris architecturae, licet non recentissimae. Moenium ordinem vallum, geminaque fossa circuit. Perennes his, et patientes piscium aquae, iusta altitudine in­sunt. Sub porta sacellum est D. Xaverii nomini dedicatum, ut habeat familia, ubi rem divinam faciat. Reliqua nihil non habent exquisitissimae opportunitatis. Atque adfirma- tum est nobis omnino vix tota Hungária substructionem Csáktornyensi hac augustiorem dari; si Kis Martonensem arcem Principis Eszterhazii excipias. Neque adhuc desiere ope­rae, quin in annos singulos cultiorem reddant molem. Quin et turrim vastae excelsitatis eductum iri, nisi educta iam est, adfirmatum accepimus, [p. 119.] §.VII. Ad hanc arcem peninsula Muraköz, tota, quanta est, veterrimo iure adtinet. Nonaginta plus, minus, vicis habitari aiunt, egregii in publicum census. Enim vero quintam tribu­torum partem, quae in annos singulos imperantur Szaladiensibus, ex adulto more, an lege domestica pendere adsolent, quod demensum neque augeri potest unquam, neque diminui. Neque tenuiores sunt heriles reditus, quos non est nostrum designare. Arcem absente domino6 hi incolunt, penes quos est universae ditionis procuratio. In his sunt: praefectus bonorum, aerarii magister, rei frumentariae administer, castellanus, clavi­ger, rationum scriba, atque saltuarius cum venatoribus. Vel ipsa singulorum nomina in­nuunt, quid, cuiusque sit partium. Ad castellanum, quem Germani Bourgraff, Hungari 1 corr. ex caeptis 2 corr. ex consumatae 3 corr. ex comoditatem 4 corr. ex propilaea 5 corr. ex auleis 6 corr. ex dominio

Next

/
Thumbnails
Contents