Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 47 sunt."1'* Germani vocant, Neusiedlersee, non magis ab oppido huius nominis, quod adlu- it, quam a Sidunis populis, ut Lazius:"'* Hunc, inquit, lacum, in hanc usque aetatem, sexto a Vienna Hungáriám versus, milliario, aliud a Sidunis, Germanica natione, nomen accepisse cernimus. Sidunos autem adversa Danubii ripa, inter Marcomannos, et Chotauros, collocavit Ptolemaeus.0'* Ortum lacus, ad aquas, Danubii?-* vorticibus haustas, et occulto meatu, huc illapsas, non plane nulli credunt. At enim, non est opus occultis meatibus, cum plures sint rivi, qui apertis alveis, in lacum incurrunt. In his sunt, praeter amnes, Vulka, rivuli complures, e monte Laitbergvarie delapsi; Rakoschiensis item, paludoso fonte natus. Ut Rabum taceamus, qui ad Kapuvár, per canalem, in laxissimum illud arundinetum, Hanság, inductus, lacum adauget. Ceterum, lacus ipse tria milliaria longus, duo latus est, altitudine haud ubique aequali. Praeter rem Aventinus*1'* ait: hunc lacum,1 in longitudinem, quinque et quadraginta millia passuum, quindecim in latitudine pátered ambitu vero3 comprehendere'4 mille passus, plus centies, praesertim quando accrescit. Stato enim tempore, si vulgo credas, per septennium augetur, tam diu vicissim decreturus: id quod tamen negant, rerum periti, incrementa decrementave lacus, ex caeli habitu, sicco aut pluvio, metientes. Adde subterraneos aquarum meatus, uberiores nunc, iterumque parciores: pro quorum ingenio, lacus quoque, vel increscit, vel decrescit omnino. Aquas habet, a colore marinarum, haud multum abhorrentes. Modico ventorum flatu, vehementer movetur, et fluctibus, opinione celerius, intumescit, iucundo et longinquo spectantium obtutu. Itaque, non modo navigatu difficilis est, verum etiam, more pelagi, usque ad naufragia, saevus. Profecto, ubi navigantes fluctibus corripuit, non secus eos iactat, quam aequor aestuans: quocirca, traiectus habet [p. 7] periculi plenissimos. Saepe namque, placido caelo solventes, naufragium fecisse, meminerunt adcolae, ventis subitaneis, lacum convellentibus. Alioquin, tranquilla et constanti tempestate, secure traii- citur, non sine adcolentium emolumento. Navigia, in longum, contis pelli possunt, dum in profundum delata, remis opus habeant. Piscatores, solo contorum adminiculo, ripas legunt, raroque provehuntur altius: quippe, territi periculo, qua re fit, ut capturam piscium minutiorum faciant; grandiores, ne in alto quidem reperturi: ut, piscibus penitus m * Lib. ni. passim.1 "'* 1. citato." °'* Lib. ii. c. XU. Tab. ív."1 P * Nihil absonum feceris, id si volueris adfirmare: cum simile quidpiam observaverit Marsiglius, circa paludes Comitatus Bácsiensis, inde a Tibisco propagatas.lv q * Annalibus Boiorum, Lib. i. f. 4y.v 1 pro hunclacum Aventinus 1580. p. 47. qui (sc. lacus) 2Aventinus 1580.1. z.patet 3Aventinus 1580. 1. c. om. 4 Aventinus 1580.1. c. deprehendens 1 * III IV 1 Vide Taciti Annalium lib. III. passim. " Vide Lazius 1546. p. 42. III Vide Ptolemaei Geogr. Lib. II. c. XII., et tab. Europae IV. IV Vide Marsiglius 1726. I. p. 85. Quem locum Marsiglianum fuse citat Belius in notitia Comitatus Bdcs- Bodrog, cum de paludibus pone Tibiscum sitis disserit. Vide EFK Hist. I. h. pp. 8—9. v Aventinus 1580. p. 47. Notandum est duas Annalium Aventini editiones in hac descriptione in usu esse; Matolai enim editione hac a. 1580. prodita, Belium vero editione a. 1554. promulgata uti. Vide infra.