Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

ADDITIONES COMITATENSIUM 421 Ad quod counitum1 dominium sunt appertinentia oppida Muraj-Szombath et Rakicsán,2 in quo ultimo ipse quoque Paulus Mlinarics processualis judex nobilium residentiam suam nobilitarem habet; praeter­ea vici sunt sequentes:3 Szvetahocz, Csernocz, Gradišća, Tropocz, Tissina, et hi ad fluvium Mura, velut regnum, ita et comitatum huncce a meridie a terreno Styriaco distinguentem jacent. Petrocz, ubi pariter acidulae pro saniori potu incolarum habentur; Zodisincz,4 in cujus aeque territorio fons aquae sulphureae daretur, Kraina, Frankocz, Kubsincz, Martyáncz, Szenbiborcs, Moracz,5 Tessanócz,6 Lak, Sidahegy, Salamoncz, Vanecza, Bodonocz, et Zenkocz. [p. 356.] Hoc dominium a potiori montosum, in parte tamen aliqua in plano situatum habetur, cum promontho- riis mediocre vinum procreantibus, et illud etiam7 quod in plano haberetur, mediocris est bonitatis, de reliquo vero totum perquam8 lapidosum, et argillosum omnino sterile dici debet, ac hinc etiam9 esset, quod incolae ejusdem Slavonko,10 in aliqua tamen parte mixtim11 Hungarico12 sermone loquentes, gra­vi agricultura, sed potissimum manualibus laboribus, vinearumque cultura vitam suam traducerent. Et est13 simultaneae ditionis, sive juris praetitulatarum familiarum comitum de Batthyan14 et Szapáry.ls e. ) Accedit dominium Csákány,16 quod nomine17 districtus Eörségh gaudet, hujus caput est castellum pe­nes Arabonem ad septentrionem situatum, noviterque funditus sumptuose erectum, fossatis cinctum, hortoque sat amoeno decorum, et olim Canisae oppositum praesidium, [p. 357.] Ad quod appertinentes potiores vici sunt sequentes. Ipsa possessio nominis ejusdem, praeterea Szent- Péter, Szalafej, Belső, et Külső Rákos, Pankasz, Szenyeháza,18 ac Hodos, et hi omnes praeter ipsum Csakán trans Arabonem ad unum circiter milliare situarentur, quorum territoria similiter, praeter Csákán sunt in elevatiori loco, vallibus non exiguis intercurrentibus posita, difficilioris culturae, nullorum plane promonthoriorum. Incolae eorundem per totum Hungarico19 sermone utuntur, suntque viri robusti ad belligerandum habiles, et solum ex agricultura vivunt, et per Excellentissimam Familiam Comitum de Batthyán20 jure haereditario possidetur. f. ) Non secus ad castrum Egervár velut in humili, stagnoso, et paludinoso loco positum, inter aquas21 longe lateque circumfusas, accessu difficile, olim contra insultus, et excursiones Christiani nominis hostis Tureae22 celebre praesidium, et a parte meridionali in longum protrafp. 358.]cta piscina beneficiatum, loca appertinentia in hoc Comitatu sunt: Oppidum Egervárosa, cum vico Gösfa nuncupato saxosisque23 promonthoriis, mediocre vinum proferen­tibus. Horum incolae Hungarico24 idiomate loquuntur, unice agricultura vivunt. Estque ditionis Comitis Sigismundi Szecsényi.25 Reliqua vero potiora loca, et possessiones, sive vici processuales diversorum no­bilium et quidem in districtu Tothság.26 Petancz, Korong,27 Barkocz, Borhida, Bokrács, Muszna, Kusztanocz, Csöpincz, Markocz,28 Petrocz,29 Sztanocz, Ivanocz,30 Andrecz, Toth-Keresztur, Domokosfa, Kamsocz,31 Prosznyakfa,32 Davidháza, Kercsa, Szomorocz, Bükallya, Velemer,33 et Szombatfa per diversas familias promiscue possidentur, ualitas e.) ad domini­um Csákán vici apper­tinentes: f.) ad castrum Egervár loca pertinentia: 1 corr. ex conjunctum sec. [Cane] 1. c. 2 [Canc] 1. c. Kákicsán 3 praeterea... sequentes add. sec. [Cane] 1. c. 4 [Canc] p. 44. Zodisincs 5 [Canc] 1. c. Morácz 6 [Canc] 1. c. Tessanócz 7 corr. ex vinum sec. [Canc] 1. c. 8 [Canc] 1. c. tamquam 9 add. sec. [Canc] 1. c. 10 corr. ex Slavi sunt sec. [Canc] 1. c. 11 corr. ex vix sec. [Canc] 1. c. 12 [Canc] 1. c. Ungarico 13 corr. ex hujus sec. [Canc] 1. c. 14 [Canc] 1. c. Batthyányi 15 corr. ex Cszapáry sec. [Canc] 1. c., ubi Szápáry 16 [Canc] 1. c. Csakán 17 quod nomine corr. ex et cognomine sec. [Canc] 1. c. 18 [Canc] p. 45. Szennye-háza (?) 19 [Canc] 1. c. Ungarico 20 [Canc] 1. c. Batthtyán 21 corr. ex quas sec. [Canc] 1. c. 22 hostis Tureae corr. ex hostes Tureas 23 [Canc] 1. c. suisque 24 [Canc] 1. c. Ungarico 25 [Canc] 1. c. Szecsényi 26 [Canc] 1. c. Tothságh 27 [Canc] 1. c. Korongh 28 [Canc] p. 46. Márkócz 29 [Canc] 1. c. Petrócz 30 [Canc] 1. c. Ivánocz 31 [Canc] 1. c. Kámsocz 32 [Canc] 1. c. Prosznyakfa 33 [Canc] 1. c. Velemér

Next

/
Thumbnails
Contents