Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

ADDITIONES COMITATENSIUM 413 b. ) Ad arcem Borostyán,1 sunt loca sequentia: oppidum Borostyány, ipsi arci cognomini in edito monte sitae annexum; pagi item, seu vici, Stuben, de quo adagium est,2 Comitibus de Batthyán esse cubiculum, in quo quinquaginta3 sunt fornaces, et ducenti equites commode4 subsistere, in eodemque truttas pisca­ri, eosdemque coqui inibi facere, lauteque convivari possunt. Praeterea pone vicum hunc ad latus viae re­giae, fons limpidissimus erumpit, idemque viam regiam transfluens, Hungáriám ab Austria dividit, ac ad viginti plus minus passus truttarum capturam praebet, [p. 330.] Redlischlag, Fölső Siez, Mariesdorff,5 Tauchen, Villesdorff,6 Biszflek, Ginzek, et Veinpergh in terminis Hungáriáé cum Austria existentes. Dominium hoc intra asperos montes situm, vineas nullas, et agros steriles nimium habet, exindeque est, quod incolae per totum Germanico sermone utentes, duro manuum labore, et cum vicina Austria habito quaestu, in variis mineralibus pariter sicut7 in praecedenti dominio Pinkafeld constante vivunt. c. ) Ad arcem Szalonak in edito monte sitam similiter sunt loca sequentia: Oppidum arci cognomen, eidemque per pontem ob profundam nimium interjacentem vallem, fossati loco, pro munimento arcis servientem, ultra solitum altum8 arci conjunctum, et solidis muris circumda­tum, et aliud oppidum Németh Szent Mihály, Germanis Peterdorff9 dictum, Ó10 Szalonak, Kethely, Veleghe, Sámfáivá,11 Ovár, Cseke,12 Pöszöny, Komjáth,13 Bolfó, Olhó, Pueschaf,14 Loipersdorff,15 Grubenschach,16 et Neüstifft.17 Hoc etiam dominium18 conterminum Styriae,19 potiori ex parte mon­tosum, et terram sterilem, limosamque habens,20 incolis potissimum Germanico, ac aliquibus etiam [p. 331.] Croatico idiomate utentibus, sterilem provisionem21 ex agricultura dat. Fluvii in eodem decurrunt, Taucha, Pinqua, et Lafnicz, Hungaris22 Lapincs dictus, qui habet denomi­nationem a pago Styriae Lafnicz23 nuncupato, et hic fluvius olim ad Fierstenfeldum24 conjungebatur cum fluvio Faistricz; et sic fluvius Faistricz recepto ad se fluvio Lafnicz, defluxit ad ditionem Abbatiae S. Gotthardi,25 ibique Hungáriám26 a Styria conjuncti hi duo27 fluvii distinxerunt; jam autem circa finem saeculi 17.28 praefatus fluvius Faistricz, se ab alio separans, et novum alveum, velocitate sua, ultra millia- re in repressiori terreno Hungarico sibi comparans, solus Hungáriám a Styria dividit. Praescripti autem fluvii, molas tam pro farina, quam et conficiendis asseribus aptas versant. Est et sub arce vivarium trut­tarum, delectationi, et utilitati dominali deserviens, et officina praeterea pro conflandis vitris, in vastis dominii huius sylvis exstructa provisum. Est etiam ad hoc dominium spectans, et juri dominorum Comitum de Batthyán, [p. 332.] cum toto do­minio subjectum, celebre promontorium, Vashegy Hungaris, Germanis Eisenbergh dictum, vinum ex praecipuis Comitatus hujus proferens, et sanitati prae reliquis conducens. d. ) Arci Németh-Ujvár Germanis Güssingh dictae,29 ac in toto regno vix alicui arcium tum aedificiorum splendore, tum loci capacitate, tum moenium,30 ac munimentorum ad quamcunque31 etiam graviorem obsidionem retundendam regularitate cedenti; armamentario item, aeneorum tormentorum, ac aliorum ad defensionem necessariorum armorum genere, pulvereque pyrio, militarique commeatu, vastisque, ac ad arcem Borostyán pertinentia loca: Ad arcem Szalonak loca pertinentia: Arx Németh- Ujvár: 1 [Canc] 1. c. Borostyány 2 add. sec. [Cane] 1. c. 3 corn ex quinquagita 4 corr. ex comode 5 [Cane] p. 28. Mariesdarff 6 [Cane] 1. c. Villesdarff 7 [Canc] 1. c. skuti 8 malim altam 9 [Canc] 1. c. Petersdarff 10 [Canc] 1. c. 0 11 [Canc] 1. c. Sámfáivá 12 [Canc] 1. c. Cse'ke 13 [Canc] 1. c. Komiáth 14 Pueschach corr. ex Pneschaf sec. [Canc] 1. c. 15 [Canc] 1. c. Loipersdarff 16 [Canc] 1. c. Grueben-Schach 17 [Canc] 1. c. Naistifft 18 add. sec. [Canc] 1. c. 19 conterminum Styriae [Canc] 1. c. comm. 20 add. sec. [Canc] 1. c. 21 [Canc] 1. c. proventum 22 [Canc] 1. c. Ungaris 23 [Canc] 1. c. Laffnicz 24 [Canc] 1. c. Firstenfeldum; recte Fürstenfeldum 25 [Canc] 1. c. Gothardi 26 [Canc] 1. c. Ungariam 27 add. sec. [Canc] 1. c. 28 corr. ex VI. sec. [Canc] 1. c. 29 [Canc] p. 29. add. in superiorem, et inferiorem divisae 30 [Canc] 1. c. moeniorum 31 [Canc] 1. c. quamcumque

Next

/
Thumbnails
Contents