Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 355 se subinde iniuriis lacessebat, ut iis existimandis diiudicandisque, haud sane sufficerent. At enim vero vix manum operi admoverat, cum belli laboribus aliorsum avocaretur. Grassabantur in ulteriori Hungária Tureae, et praeterquam, quod late evastabant regio­nem inter Savum et Balatonem sitam, arces eius orae, quasi venatu, inulti1 pergebant in­tercipere. Enim vero Toigonus Buda cum collecto suorum exercitu, quasi in voluptariam deambulationem profectus Corotnam, Kaposvarum, et Babociam, munita, pro temporis habitu castra, adulta iam anni MDLV. aestate, ludibundus, nostris2 [p. 195.] metu fere3 ubique diffugientibus, intercipit. Quibus successibus animatus Eunuchus, sequente hinc anno Szigethum, validum munimentum, defensante Marco Stansitio, acri obsidione ur­get, reliquis praeterea praesidiis, quae superabant adhuc, crudelissima quaeque intermi­natur. Angebat ea res palatinum. Quocirca, ut averruncaret4 ingruens periculum, mili­tem, quem potest, abstrahit,5 atque optimates in necessarii belli societatem evocat. Mox, ubi se iustum exercitum, cum idoneo tormentorum adparatu habere videt, ad obsiden­dam Babociam ducit; ut, si non aliud facere pretium operae6 posset, Eunuchum a Szigethi oppugnatione avocaret. Verberabantur iam assiduis tormentorum ictibus Babociae moe­nia, cum praesidiariorum, sive metu, sive seditione commota, pars potior, meridiano sole, dilabitur; fpars solo postea Achomate praefecto, arcem cum praesidiariorum re­liquiis acriter propugnavere,f Interea Eunuchus, Szigethi obsidione relicta, quod unice optabat palatinus, in conspectum nostrorum die XXII. Iulii cum exercitu venit. Non est opus belli eius historiam anticipare; dabimus eam suo loco in Comitatus Simigiensis designatione.1 Semel iterum [p. 196.] ac tertio fusus, fugatusque a nostris Eunuchus, do­cumentum dedit, non iactantia, sed virtute bella geri. Sub toties redintegratorum proe­liorum tempus, Achomates, Babocia deserta, cum suis ad Eunuchum diffugit: arcem va­cuam, sed incensam reliquit, quam nostri praesidio muniendam non putavere, sed eam quoque eius partem, quae ab hostilibus flammis intemerata manserat, opportuno usi consilio, subdito pulvere sulphuroso disiecere.7 Dum altera cum Eunucho pugna, fausta non minus, quam prior illa pugnaretur, acerbum Nadasdio accidit, ut frater suus Iacobus, eodem patre, sed matre diversa genitus, fortis, egregiusque bello iuvenis occumberet. Palatinus ait IsTVÁNFFYUSv)/>m/z, ac industrii duciss nomen consequutus, quum se eo consilio venisse meminisset, ut Szigethum9 obsidione liberaret, et simul abunde dignitati suae satisfa­ctum10 ratus, quod hostes pugnae summam detrectasse viderentur; habito cum Zriniano Comi­te, et Polbailerio" ceterisquen ducibus consilio, castra reducenda statuit.'3 Quod et ita evenit. Itinere enim militari, pone Dravum, ob aqua[p. 197.]tionis commoditatem instituto, Bersenczium, inde Csorgónem venit: ubi Ferdinandum principem, Ferdinandi Caesaris filium, cum non contemnendo exercitu a patre auxilio missum reperit. Qua copiarum Nadasdii accessione, per exploratores cognita, Eunuchus inter redeundi ac repetendae obsidionis Szigethi consilia fluctuans, tandem ad XXV. Iulii diem eandem instaurat. v4 Ibidem p. 364, 34. 1 corr. ex multi 2 verbum erronee in pagina sequenti iterum descriptum a nobis dei. 3 corr. ex ferre 4 corr. ex averuncaret 5 malim contrahit 6 corr. ex opere 7 corr. ex disiicere 8 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. p. 364. 9 Istvánffy 1622.1. c. Sigeium 10 Istvánffy 1622.1. c. add. esse 11 corr. ex Polbailero sec. Istvánffy 1622.1. c. 12 Istvánffy 1622.1. c. caeterisque 13 Istvánffy 1622. 1. c. constituit ' Vide belli historiam in Notitia Comitatus Simeghiensis. EFK Hist. I. ddd. pp. 111—120. (Turearum grassationes:) (Eunuchus Szigethum obsidione cingit!) (Nadasdius exercitu contracto Babociam oppugnat!) (fusus a nostris Eunuchus:,! (Jacobus, Thomae frater occidit!) (Ferdinandus, Caesarisfilius cum exercitu Nadasdio se iungiti)

Next

/
Thumbnails
Contents