Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

352 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Bellum contra Tureas exortum:) (cum suis copi­is obsidendae Lippae adest Nádasdius:,) (ob Hispano­rum insultum temerarium pugna atrox erumpitur:) (ducum primus Nádasdius in pugnam advo­lat, militesque hortatur:) §.XLIII. Quidquid tota ista consiliorum iuxta et virium contentione, actum est, id sane bellis sanguinolentissimis, et occasionem dedit, et causas. Adhuc enim in provincia fuit exer­citus, quem Castaldus, et memorati cum laude duces Hungari adduxerant, quum bellum Turcicum in nervum erupit, daturum mox cladium plurimum. Non adtinet ad institutum nostrum, id oratione explicare; qui id tantum agi[p. 187.]mus, ut virtutis Nadasdianae ve­stigia legamus. Cum Lippae obsidio adparatur, Nadasdius ait IsTVÁNFFiusq-) copias suas, quamvis1 nec numero contemnendas, promptitudine tamen ac militum robore, nec non prae­fectorum virtute nulli secundas2 adduxit, utpote, quibus Valentinus Magyarus,3 Ladislaus Gyulaffyus,4 Sebastianus Abstemius Szirmiensis,5 aliique complures clarioris nomi­nis ductores praeerant. Postea, cum urbi admotus fuisset, universus exercitus, Báthorio, Nadasdio, atque Hungaris omnibus, ea oppugnandae ei plaga obtigit, quae ad occiduum6 solem vergit, quam quidem stationem per tempus obsidionis omne ita tuiti sunt fortiter, ut cum exordia oppugnationis, tum rei feliciter gerendae initia, a Nadasdii virtute bel­lica profecta fuisse memorat Istvánffius.7 1 Tormenta nostri in collem forte protraxe­rant, quem prae castris erectum sortiti fuerant, uti si res posceret, expedita et in promtu essent omnia. Quo facto, cum Castaldi legati arcis, oppidique situs, et ad invadendum8 op[p,188.]portunitates circumquaque rimantur, equestres passim vigilias, ne quid inopi­nati accideret, collocant.9 Ad Hungarorum stationes delati, ita turmas eorum partiuntur, ut Ioannem quidem Török, cum Carolo Serotinof et huius11 cataphracto equite ad ripam Marusii, Bathorii porro ac Nadasdii alas,12 infra eam stationem, opportuno singulas13 loco collocarint. Vix haec peracta fuere, cum Hispanis tanquam, qui oppugnandarum urbium soli essent artifices, cupiditas incessit, ne capiendae Lippae gloriam sibi pateren­tur eripi. Ergo adversus muros celeri cursu feruntur, cum Tureis manum conserunt. Sed cum periclitanti temerariae illi paucitati, hinc Hispani, Germani illinc, opem ferre acce­lerant, pugna cruenta instauratur. Diu cum hoste colluctati, ubi a Turearum multitudine, obrui se viderent, terga vertunt. Haec dum fiunt, Castaldus cum Monacho, ceterisque du­cibus, cibum forte capiebat. Primus omnium Nadasdius, verba nunc Istvánffii1^ adte- xam ,fuga nostrorum animadversa, equum arripuit, atque adeurrens14 ad pugnae locum celeri­ter equo [p. 189.] descendit, vexillumque de manu unius ex Hungaris15 signiferi16 ereptum17 in murum sustulit, ac nostros, ut ora in hostes obverterent, summa virtute, atque audacia impulit. Libro XVII. p. 303, 39.18 r'^ Libro eodem p. 305, 44.“ 1 Istvánffy 1622. p. 303. quamquam 2 corr. ex secundus sec. Istvánffy 1622.1. c. 3 Istvánffy 1622.1. c. Magiarus 4 Istvánffy 1622. 1. c. Giulajfus 5 Istvánffy 1622. 1. c. Sirmiensis 6 corr. ex occidivum I corr. ex Istvdnfyus 8 corr. ex inaudiendum 9 corr. ex colocant 10 Istvánffy 1622. p. 305. Sirotinio II corr. ex huic 12 corr. ex alias; cf. Istvánffy 1622. p. 305. equites Bathorii et Nadasdii et nobilitatis 13 corr. ex singulos 14 Istvánffy 1622. p. 305. accurrens 15 Istvánffy 1622.1. c. Ungaris 16 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. 1. c. 17 Istvánffy 1622. 1. c. abreptum 18 corr. exjo^, j/. sec. Istvánffy 1622. I Vide Istvánffy 1622. p. J04. II Vide Istvánffy 1622. pp. J05-J06.

Next

/
Thumbnails
Contents