Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 347 erant, Stephanus Verböczius,1 Emericus Cibacus, Gregorius1 Pesthenius, et alii nonnulli prae­sto fuere. Nadasdium quoque interfuisse constat; sed quem plane invitum apud eum versari, quidam existimarent, quod nondum se a Ferdinandi sacramento, liberatum esse profiteretur. Id equidem eo credo proclivius, quod multo deterior rerum Ioannis habitus fuerit, idemque Turcicae obnoxius perfidiae, quam Ferdinandi; sed quid tunc ageret Nadasdius, non re- periebat. Ergo rapiebatur a torrente illo, non quo vellet, sed quo eum trudebat necessi­tas. Missus sub idem tempus a Ioanne ad ulciscendam [p. 174.] Valentini Török defectio­nem, cum collega Ioanne Szerecsen, eundem, tumultuario quodam oppugnationis gene­re, frustra aliquandiu Szigethi, quod in partibus Austriaci Principis fuit, obsedit. Nam cum isthic moras nectunt Zdpolitani duces, Ferdinandus, desertum a Solymanno Ioannem Budae oppugnandum statuit. Nec mora! Mittitur in eam expeditionem cum exercitu, ex Hungaris, et Bohemis contracto, Rogendorffius. Adfuere auxiliares praeterea copiae, quas Carolus V. Caesar ultro lubensque miserat. Quare Nadasdium cum collega Szerecsenio Ioannes per celeres nuncios, ab obsidione revocat, eosque festinatis itineribus, antequam circumvallaretur ab hostibus, Budae adesse iubet. Fecit mandata Thomas, sed tardius adesse potuit, quam id quidem rex cupivisset, iam enim urbi circumfusus cum exercitu Rogendorffius, tripartito moenia, neque id sine regis, et qui cum eo fuerunt, discrimi­ne, oppugnabat. Sed ita solers fuit Nadasdius, ut Blasio quodam Budano, usus duce, nec advertente Rogendorjfio, Budam se cum equitatu inficeret, posteaque egregiam, factis in castra hostium [p. 175.] eruptionibus, obsesso regi, et commilitonibus3 suis, operam na­varet. Et istud quidem primum, sed et ultimum fidei Nadasdianae pignus, in Ioannem fuit: Budae autem obsidio ea ad irritum recidit,4 cuius habitum, et consequutas calami­tates in urbis eius historia explicuimus.' Invaluit postea in aula Ioannis Gritti factio, et aperta tyrannis, Lasco et Verböczio, homini nefario stolide adsentantibus. Gubernatoris eum axiomate Ioannes ornandum constituerat; qua tamen re, ne a se animos proce­rum alienaret, senatu eorum coacto, sententias, cum omnium, tum singulorum rogavit. Nemo vero tam humilis consilii rationes regi, seu apertius, seu gravius Nadasdio dissua­sit,5 quam6 haud sine voluptate legas7 apud Istvánffium;"'* sed adeo nihil ea8 apud re­gem ab alieno arbitrio pendentem profecit,9 ut offensam etiam sibi apud angusti10 ani­mi regem collegerit. Grittum vero eousque irarum, ac vindictae sua illa consulendi li­bertate perpulerit, ut quod Artandiis fratribus acciderat, utrumque enim in foro Budensi, rege in venatione absente, necandos curavit: Nadasdio eventurum fuisse, [p. 176.] nisi abs Tranquillo Andronico Trugurino, Gritti scriba mature praemonitus, securitati suae, consilio usus, non minus tempestivo, quam utili providisset. Ne a Grittof inquit Istvánffius/^ insidiis circumventus e medio tolleretur, ducta in partibus Ferdinandi uxore, Ladislai Canisiani e * Libro XII. p. 191. sequ." 11 Ibidem p. 192, 29. 1 Istvánffy 1622. 1. c. Verbecius 2 corr. ex Georgius sec. Istvánffy 1622. 1. c. 3 corn ex comilitonibus 5 fi Ó -7 4 malim cecidit 5 corr. ex disuasit ° scilicet, sententiam Nádasdii; fortasse textus hic mancus est corr. ex legali 8 se. sententia Nádasdii 9 hic verbum nihilerronet iterum denotatum a nobis del. 10 corr. ex augusti 11 Istvánffy 1622. p. 192. Grito ' Vide Bél 1735—1749!?) III. pp. 293-296. " Vide Istvánffy 1622. pp. 191-192. (Ad Sigethum obsidendum a Iohanne mittitur:) (ad Budam revocatur:) (ubi viriliter hosti repugnat.) (in comitiis, ne Grittus guber­nator creare­tur, Iohannem admonuit:) (ut Gritti iram effugeret, ex aula Iohannis decessit.)

Next

/
Thumbnails
Contents