Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 345 Re tandem, scissis primorum studiis, eo deducta, ut Ferdinandus quidem regnum capes­seret, loannes contra tea, quit in regem anno superiore, ab Flungaris inauguratus fuerat, res Nadasdii simul coeperunt increscere. Enim vero, posteaquam Ferdinandus, ritu pa­trio, diadema, Albae Regalis, regum ultimus suscepit, id dedit operam, quemadmodum, et laceratum regni corpus, coadunare [p. 169.] iterum, et propulsare aemulum, atque a spe regni posset deiicere. Igitur comitiis, ei fini Budae concelebratis, rebusque, pro eo, ac poterat, quomodocunque constitutis, Vindobonam ovabundus discessit, quo, antequam digrederetur, cum multas dignitates alias distribuit, tum Thomam imprimis Nadasdium arci Budensi cum imperio praefecit. Memorat primam hanc apud Ferdinandum di­gnitatem Nadasdii Istvánffius:^ Ferdinandus,1 inquit, relicto Budae Palatino, qui re­gnum suo nomine gubernaret; et2 arce Budensi fidei et custodiae Thomae Nadasdio3 tradita, Viennam redire constituit. §. XXXVIII. Quid quid hoc dignationis fuerat, arci regiae cum potestate moderari, Thomam cer­te, fortunamque eius omnem fere pessum dedit. Nam cum loannes rex Solymannum ad res suas contra Ferdinandum defensandas firmandasque exscivisset, Budam ante om­nia occupandam statuit tyrannus. Praeerat urbi arcique, quod nunc diximus, [p. 170.] Nadasdius, atque sub huius imperio, Christophorus Besserer, ac loannes Taubinger cum duabus Germanorum cohortibus. Hostium hi adventu perciti, posteaquam diebus aliquot fortiter urbem adversus Tureas defensassent, ad ultimum suae paucitati diffisi, urbe ho­stibus relicta, intra arcem, ubi Thomas, cum Hungaro milite rem mascule administrabat, se conficiunt. Incubuerant iam ante in eam expugnandam Tureae, et qua cuniculis, qua tormentorum ictibus ad deditionem cogere omni virium contentione satagebant: neque omittebat quidquam Nadasdius, quod seu fortissimum ducem, seu ad impigrum militem in propulsando hoste pertinere existimabat. Nequivit tamen ob imbellem Germanorum metum, immo perfidia fuit, arcem servare: quando Besserer, et Taubinger, bruta illa fulmi­na, de arce tradenda cum hoste paciscuntur, atque Nadasdio inconsulto perlatis conditio­nibus, subscribunt: Thomam omni qua poterat ope contranitentem, reclamantemque cor­ripiunt, atque fornici cuidam custodiendum inficiunt. Arce egressis ingloriis Germanis, subierunt, ovabundis similes, Tureae, eamque iusto praesidio muniunt. Tunc Nadasdius e concamerata testudinis cu[p. 171.]stodia eductus ab IanicsarisIbrahimo sistitur, ab eoque, quod Budam, regum Hungáriáé sedem, adversus Ioannem, regem Hungarum, Hungarus ipse, immo contra imperatorem Solymannum, pertinacia singulari propugnasset, durius increpitus, ad Ioannem, per manus duorum Csauziorum, comitante Ianicsarorum satel­litio dicis causa captivum misit: revera autem, uti in profluente Danubio demergeretur, atque insueto hoc mortis genere, poenas obstinationis, atque temeritatis suae dependeret. “ ' Libro ix. p. 139, 40. (a Ferdinando rege arcis Budcnsis praefectus creatur.) (Tureae Budam obsident:) (Germanorum militum duces arcem hosti tradunt: Nádasdium reclamantem in carcerem iniiciunt:) 1 Istvánffy 1622. p. 139. ipseque 2 Istvánffy 1622.1. c. ac 3 Istvánffy 1622.1. c. Nadasdi

Next

/
Thumbnails
Contents