Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 341 Iosephum Romanorum, et Hungarorum Regem, sequutus, magni huius principis non comitem modo se gessit; sed et periculorum socium, quippe qui, ductu eius depugnans, glande plum<bea>1 pede saucius, id, inter prima tyrocinia ex arce2 retulit, quod alioquin veteranorum militum, est peculiare. Neque tamen extimuit belli labores noster: per­rexit,3 quo pede coeperat,4 castra sequi, et unos post alios militares magistratus, cum manu ornare, tum consilio. Enim vero a Carolo VI. inter duces census Castanicziensis praesidii summam praefecturam accipit, ut Turearum, illic, si ingruerint, furorem, re­tunderet. Fecit iussa Georgius, et munere tam diu, dum pax coalesceret, egregia cum laude, defunctus imperatoris arbitratu, cum iam tranquilla essent omnia, ad procu­randum aerarium admotus est. De toto hoc magistratu, si dixerimus, integre [p. 159.] eum, ac strenue in eo versari, satis ad Erdödiani nominis existimationem nos dixisse credent hi, qui virum incomparabilem penitus habent cognitum. Adde, non potuisse Carolum aerumnosis5 illis temporibus, quae ultimos imperii sui annos, non duros6 ma­gis, quam pene inexsuperabiles fecerant, aerario praefecisse quemquam, qui maiore id fructu adeurationeque administrasset. In qua re, quia suffragantem habemus optimam Reginam Mariam Theresiam, desinimus plura scribere. Has tam continentes curas, aliis cumulatas voluit, dum viveret Carolus: nempe unum e duumviris7 sacrae coronae esse voluit, eo prorsus ritu, quo id Leopoldus fecerat in Christophoro patre. Nam cum is quidem extra comitiorum solemnia in custodiam sacri diadematis, regia, uti dixi­mus, providentia anticipato fuisset accensus, in comitio demum anni MDCLXXXI. et electus, et firmatus in ea dignatione a statibus fuit: mirando fatorum nexu, idem et in Georgio evenit. His, quae commemoravimus, addi et hoc oportet, quod cum Consilium Locumtenentiale Regium, unanimi regis et regni consensu, instrueretur, Georgius inter primos census est, qui consessorum in diviniori isto senatu praerogativa honestaretur: ut iam ad8 viri honores, dignitatesque, nihil praeter [p. 160.] diuturnitatem sit residu­um. Feliciter! Gabriel Antonius; quippe qui Georgium nascendi serie proximus excipit; nunc succedat. Brevi fasce viri decora complectemur. Adolescentiam post elegantio- res litteras pertractatas, cum severioris philosophiae, tum imprimis theologiae prae­ceptionibus, animum solerter, ac penitus imbuit: quorum illud ex vivi adhuc parentis sententia domi cum industria praestitit; Romae istud perfecit. Ab Urbe redeunti, pri­mum Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis, atque Ducis Saxoniae canonicus a latere; postea praepositus maior, tandem co-adiutor praesulis Agriensis, ultimum, Anno nimi­rum MDCCXV. eiusdem ecclesiae episcopus, singulari Caroli VI. indulgentia, renun- ciatus est. fOccupatis eius,f toto eo tempore, quo sedem Agriensem obtinuit, ornan­dae cum sacris, tum profanis aedificiis, partim locupletandae templis, ac coenobiis, pa- tentissimae Dioecesis, constanter impendit. Duxit, sua potissimum impensa Tokainum, et Carolinum, Patrum, quibus a Piis Scholis nomen; Nagy-Batorium, et Miskolczinum, Franciscanorum; Agriam Trinitariorum; et Fratrum Misericordiae colonias. Neque satis habuit deduxisse: ita plerasque omnes instruxit; ut non facile, quod opus sit, desiderent. Moritur, dum haec [p. 161.] recognoscimus, Anno MDCCXLIV. die 26. Septembris. (Castaniczien­sis praesidii praefectus creatur:) (ad procuran­dum aerarium admovetur:) (custos sacrae coronae deli­gitur, patris exemplo:) (in Consilio Locumtenenti- alifit consessor.) (Gabriel Antonius:) (episcopus Agriensis renunciatur:) 1 suppi, a nobis 2 malim asse 3 corr. ex pervexit 4 corr. ex ceperat 5 corr. ex erumnosis 6 corr. ex durus 1 corr. ex duum juris 8 corr. ex id

Next

/
Thumbnails
Contents