Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

322 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (fit pugna atrocissima.) (Scanderbego occiso Tureae in fugam effunduntur.) (Balthasar mor­bis impeditus copias suas in expeditiones mittit:) nostri, quod hostes adesse cognoverant, magnis animis, idem et ipsi faciunt, atque mi­litaribus ferculis relictis, in equos insiliunt, aciem struunt, inque pugnam se expediunt. Iam tubae, et tympana1 utrinque, edito ingenti equi[p. llljtum fremitu, constrepuere, dum magno utriusque exercitus ardore concurritur, et quum pars utraque, spes omnes ab unius praelii fortuna pendere videret, acerrimum, cruentumque certamen initur. Ibi Batthyanius2 et ceteri-1 * duces, uti est apud Istvánffium,' non modo praefectos; sed ef mili­tes nominatim appellando, ut pro salute omnium, proque dignitate Christiani nominis, fortiter pugnandum, neque perfidis hostibus, cedendum existiment, cohortari, praemiaque5 fortiter di­micantibus polliceri. Valuit, habuitque Batthyanii hic ardor, momenti, ad victoriam, plu­rimum. Cum enim protracta aliquantisper dubio Marte, pugna, anceps esset victoria, ad extremum Scanderbegus, hasta transfixus, et equo deturbatus, obtruncatur, Calender us vivus, ab equite Zriniano, Pettendio, in potestatem redigitur, ceteri omnes, adverso du­cum casu, in fugam certatim effunduntur. Instant nostri, et maiorem in fugientibus, quam in acie stragem edunt; Husannum Atinensis arcis, quam Urbani Batthydnii olim fuisse supra meminimus, custodem, Osmanemque celebrem equitum ductorem, a fuga retrahunt, signa militaria XX. ac tympanistarum6 mul[p. 112.]tos, in casses agunt, du­centa quadraginta novem hostium capita acinacibus demetunt. In his et Scanderbegi ver­tex fuit, quem postea Carolo principi, in victoriae testificationem duces misere: trunco, veste quidem, quam pretiosam fuit indutus, spoliato;7 sed tapetibus velato, eodemque8 loco, ubi deiectus fuerat, relicto; quod tantae molis extitisse memorant, ut eminus9 spe­ctantibus, non hominis, sed obesissimi equi cadaver putaretur: tantae enim voracitatis fuisse hominem, ideoque in tantam, tamque pinguem corporis molem increvisse aiunt: ut integrum vervecem, ferventi in furno assatum, solus absumeret, et repetitis aliquot vi­cibus eodem die, esitaret. Captivi, quadringentos triginta superasse perhibentur,10 in qui­bus complures praecipuae dignitatis viri censi11 sunt; sed equorum multo maior fuit nu­merus. Ita bidui hac expeditione, insigni parta victoria, ad suas ducum singuli stationes, cum milite incolumi, praedaque onusto, rediere. Atque eam quidem victoriam, duces iuxta et milites, haud gravate, Batthyanii, ac collegarum fortitudini, et in accendendis, ad pugnam commilitonibus,12 ardori, adtribuere. [p. 113.] §. XXV. Postea, quum intempestivis identidem morbis, implicari impedirique13 coepisset Balthasar, non is quidem suos, pro more ductare poterat: dabat tamen operam, ut ne qua susciperetur expeditio in hosticum, quin turmae cohortesque, quas perpetuo libe- raliter, ac iustis stipendiis alebat, in eandem belli irent societatem. Enim vero, Nadasdii 1 corr. ex tynpana 2 Istvánffy 1622. p. 556. Battianius 3 Istvánffy 1622. 1. c. caeteri 4 add. sec. Istvánffy 1622. 1. c. 5 corr. ex proemia sec. Istvánffy 1622. 1. c. 6 corr. ex ftympani tubarum; Istvánffy 1622. p. 557. cum tympanistis et tubicinibus capiuntur, quam ob rem fortasse tympanistarum et tubicinum multos 7 corr. ex spoliatum 8 que add. a nobis 9 corr. ex animus; Istvánffy 1622. p. 557. paulo procul aspicientibus 10 corr. ex perhibetur 11 corr. ex caesi; certe, nec Istvánffyus scribit captivos praecipuos esse trucidatos, solum inter quos inquit (sc. captivos) complures praecipui nominis et dignitatis viri (sc. fuerunt), sed equorum maior numerusfuit 12 corr. ex comilitonibus 13 corr. ex imbedirique 1 Vide Istvánffy 1622. />.556.

Next

/
Thumbnails
Contents