Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

320 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Balthasar cum Zrinio et Ná- dasdio felices in hosticum impressiones suscipit!) (castello Baicae exaedificando intersunt:) (Alibegus Szigethi praefectus eos adoriturl) (Batthyanii virtute ac astutia repressus.) §. XXIII. Imminere solitus fuit Balthasar? ad omnem rei fortiter prospereque adversus Tureas ge­rendae occasionem. Proinde collatis, saepe, iterumque, cum Georgio Zrinio, et Francisco Nádasdio acerrimis2 belli ducibus, consiliis,3 felices plerumque in hosticum, impressiones suscipiebat. Anno MDLXXIX. cum varie a Caroli Styriae praefectis per ea collimitia pugnatum, multaque4 castella capta, iterumque deserta fuissent; Balthasar Batthyanius, Georgius Zrinius, et Franciscus Nadasdius, collatis mutuo consiliis, auctumno iam sene­scente, castellum, Baka nomen inditum fuit, ad arcendas Turearum, grassationes, rapi­nasque, <exaedificaverunt,>5 tumultuario quidem, nec6 infirmo opere, eo loco, ubi Cani- sa flumen altius paulo, quam se Murae insinuet, diffuse restagnare, neque nisi pediti esse solet pervium. Huc ergo tria illa belli fulmina cum suis ac nobilium alis, cohorti­busque confluxerant; operas una iussu Caroli principis Globiterio et Küchmanno Canisae praefecto certatim conferentibus, magna hi agrestium coacta multitudine, materiam in proximis silvis7 caesam convehere, vallum, sepimentumque erigere, et solerter in opus incumbere: cum [p. 107.] Alibegus, qui Szigetho praeerat, cum tribus millibus equitum, et falconum8 campestrium paribus9 aliquot ad impedienda nostrorum molimina, nec ex- pectatus adeurrit; atque tanta fuit irrumpentium Turearum vis, atque celeritas, ut, quod nostri minime rebantur contempta stagnantis, et coenosae paludis impermeabili vora­gine, in nostros invehi, nihil reformidaverint, sed nec ex adverso nostris resistendi seu animus defuit, seu contentio. Cum tamen hostes, profundo luto maximo virium fervo­re colluctati multis suorum, desideratis, tandem in citeriorem ripam emersissent, vario, et ancipiti pugnatum eventu est. Nam hic quidem, Alibegus, multis Turearum glandium ictibus prostratis, legato autem suo Kühlmanni sclopo ad internecionem, traiecto, ani­mi dubius, quorsum res evasura esset, trepidare, alibi, nobilitatis copiae quippe variis e locis, per tumultum collectae, sed imbecilli metu perterritae ad primum hostium im­petum terga vertere, et per proximarum silvarum latebras ignobili fuga spargi coepere; fatque fuit omnino <...>f,10 ut tota dimicatio, ad interitum nostrorum non obscure ver­gere videretur: cum Batthyanius singulari commento, rem ancipitis periculi plenissimam extemplo11 feliciter restituit. Ita rem meminit Istvanffyus:l) Rei indignitate permotus Batthyanius,12 * cumn aliter fugam sistere non posset; duos Tureas equis vestibus [p. 108.] et ar­mis bene instructos, qui tunc forte capti erant, ad illos, qui per silvas agminatim profugiebant, sub custodia misit, hostesque dispersos, et fugatos,14 victoriam in manibus esse, astuta15 dissi­mulatione nunciavit. Laeto eo victoriae, quamquam nondum partae nunciopersuasi,16 retro in pugnam, unde17 se subduxerant, explicatis signis mox reverterunt. At Alibegus, nova ratus esse auxilia, haud cunctanter receptui cani iussit, et Tureae, omisso18 certamine, tanta trepidatione 11 Lib. XXV. p. 553, ii. 1 corr. ex Bathasar 2 corr. ex accerrimis 3 add. a nobis; cf. paulo inferius collatis mutuo consiliis 4 que add. a nobis 5 add. a nobis, cf. Istvánffy 1622. p. 552., quem auctorem etiam Belius sequitur 6 malim sed non 7 corr. ex silvis 8 corr. ex falcorum 9 sic 10 hic aliquid desiderari videtur 11 corr. ex ex templo 12 Istvánffy 1622. p. 553. Battianius 13 Istvánffy 1622.1. c. quum 14 pro dispersos etfugatos Istvánffy 1622. 1. c. fusos et fugatos 15 Istvánffy 1622. 1. c. astura 16 corr. ex persuasit sec. Istvánffy 1622. 1. c. 17 corr. ex inde sec. Istvánffy 1622.1. c. 18 corr. ex comisso sec. Istvánffy 1622.1. c.

Next

/
Thumbnails
Contents