Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
donari postulavit, quod adfinitatex iuncti esse dicerentur: cumque Achomates id ei denegasset,2 ipse vero eum se a Solymanno3 quoque* impetraturum retulisset: Achomates ea re irritatus, et excandescens, Lupo brachia, et genuum tenus pedes in vestibulo portae decumanae, singulari et plane barbara crudelitate, detruncari, et abiici iussit, sicque5 vir supra natalium splendorem fortis, et pugnax, inusitatis, et intolerabilibusb corporis cruciatibus miserabiliter est necatus. Adeo illi, adfinitas, qua Mustaphae iunctus erat, loco salutis, necem omnium dirissimam acceleravit. Ceterum in haerediis Urbani arx Atina, inter Crisium, et Posegam sita, memoratur ab Istvanffio.5-* Sed ad Franciscum redeamus, [p. 93.] §.XIX. Exacto ex Hungária, victricibus Ferdinandeorum armis, loanne, cum universa prope- modum Superior Hungária in Ferdinandi partes concessisset,7 Illyricum in eiusdem regis obsequio Franciscus Batthyány continebat: Kesmarkinot:) oppido, arceque, eam ob rem a Ferdinando donatus. Sed cuius dominationem, adspernati cives, maluerunt, Hieronymum Lasky, Ioannis nuper, ad Solymannum legatum, in possessionem admittere. Erant tunc in Batthyanii castris fortissimi quique et bello acres viri, Carlovitius nempe, collega suus, Ioannes et Nicolaus Zrinii Comites, Lucas Siculus, Georgius Zlunius8 e gente Frangepana, Franciscus Blagaius ex Romana Ursinorum familia originem trahens, Ludovicus Pekry, atque Petrus Keglevicsius, Iaicae praefectus. Hanc clarissimorum bello virorum societatem, uti disiungere,9 atque Illyricum ad officium reducere posset, cIohannes, Christophorum Frangepanum,>w Ferdinandi, ob non soluta stipendia, desertorem, Banum Illyrici creavit, atque Batthyanio, quem in eodem magistratu confir- marat, opposuit. Is ergo uti navandae [p. 94.] Ioanni operae, avidissimus erat, loannem Banjfyum, Simonem Erdödium, Episcopum Zagrabiensem, loannem Tahium, Auranae Priorem, Petrum Marcium, Posegae Comitem, aliosque nullo negotio, in partes suas allicit, atque exercitu comparato, Pekrii ante omnia arces, oppidaque bello exagitanda statuit, ut hoc ad incitas redacto, animis fracti ceteri, Batthyanium desererent, suaque signa vel ingratiis sequerentur. Obiicit11 se Frangepano, Franciscus, Comite Nicolao Turriano, cum Styriorum, Carnorumque suppetiis in Castra recepto; sed sive prudentia militari, sive iusto metu adductus, ne ab hoste, tametsi parum et ipse copiarum numerum haberet, temere, et ad primum congressum superaretur, adventante Frangepano Dravum ad Ormosdum ponte contabulato festine traiicit. Id ubi Christophoro nuncia- tum est, collatis ducum consiliis, nec tentato Dravi traiectu, quippe qui plenus periculi futurus erat, Varasdinum obsidendum decrevit. Quam destinationem, cum avidius, s * Libro XV. pag. 257,12 i.1 1 '^ Istvanffius Libro x. p. 153, 6. COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS 1 Istvánffy 1622. 1. c. affinitate 2 corr. ex negasset sec. Istvánffy 1622. 1. c. 3 Istvánffy 1622. 1. c. Sulimano 4 insertum a nobis sec. Istvánffy 1622.1. c. 5 corr. ex sic sec. Istvánffy 1622. 1. c. 6 Istvánffy 1622. 1. c. intolerandis 7 corr. ex concessisse 8 corr. ex Zluvius 9 corr. ex difluere 10 verba uncis < > inclusa add. a nobis, de quo v. Istvánffy 1622. p. 144., qua editione Belium hoc loco usum esse ex nota u.) apparet. 11 corr. ex obiici 12 corr. ex J57. sec. Istvánffy 1622. 1 Vide Istvánffy 1622.71/). 256-257. (Illyricum in Ferdinandi regis obsequio Fransciscus continuit.) 314