Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 305 regem peregrinum cum Corvino collega mascule tuitus est; Patriam autem adeo habuit charam, ut in praeliis, quae Ioannes Wajvoda, cum Tureis varia fortuna miscuit/' proxime1 * ad eam virtutis laudem, qua tunc Corvinus antecellebat, accedere putaretur. Post Wladislai ad Varnam interitum, cum de gubernatore eligendo proceres conferre mutuo consilia occiperent, Nicolaus, ex collega Corvini, aemulus factus,B') et eousque invidiae stimulis agitatus est, ut cum Ioannem laboribus, propugnati Belgrádi, fractum/ et fato suo functum nequivisset, filios Ladislaum, et Matthiam/ insectari, propemodum pulchrum duceret. Cepit nimirum pessimi facinoris auctoramenta, ex Ulrici Comitis Ciliae4 interitu, ut caede hac gravatos, et praeter datam fidem in vincula missos Corvinos eliminaret. Simplici, sed vera tamen oratione rem expromsit Thuroczius:11-' Nicolaus inquit de Újlak? Vajvodab Transylvanus1 lorica indutus, tantae rei spectaculi (supplicii nimirum Corviniani)8 avidus9 suorum familiarium in comitiva illuc venit, ad castrumque Budense mox intromissus est. Iste enim Nicolaus de Újlak10 Waivodan comitis Ladislai casum non minus ardebat, et nec eiusdem in necem conflati consilii expers erat. Cum enim esset homo honoris cupidus, et ambitione non modica aestuans, altoque parentum de sanguine genitus: [p. 76.] quondam Dominum Ioannem Comitem,12 et eius natos, in regno, ac erga Regem excellentiori nomine et titulo uti aegre ferebat, ex hineque invidia erga illos ducebatur non modica. Ex hoc demum capite, tota ea simultas, demanavit, quae Nicolao huic cum Matthiau Corvino, partim in huius in regem delectu,'-'partim sub initia capessitae dignitatis regiae, intercessere. Diserte BonfiniusT' 14 Nicolaus Ujlakius,15 qui Nobilitate generis, et animi magnitudine non parvaque gestorum gloria, se regno dignum arbitrabatur, invitus spe sua excidere videbatur. Scriptorum uterque nobile Nicolai genus meminerunt. Utinam ne tacuissent, avorum imagines. Tametsi vero MatthiaeXb adolescentis ex captivitate ad regium culmen evecti, fortunam aeque, ac praeclaram indolem admirabatur Nicolaus, tamen abstinere se nullo modo potuit, quin limis omnia oculis in novello Rege contueretur,1-' quare Friderico Caesari cum factionis sociis17 propalam adversus Mathiam favere,18 f-' Excute19 victricem pugnam apud Bonfinium Dec. in. Lib. ív. extremo p. 429.20 43. g-' Libro vir Dec. ni. p. 468., 44. h ' In Rege Ladislao p. 168., 48.' Lege Thuroczium dicto loco Cap. lxiii. p. 171.21 et sequ." k ' Decade in.22 Libro ix. p. 509. 6. Ibidem Bonfinius23 p. 513. 29. et sequ. 1 corr. ex proximae 2 corr. ex factum 3 corr. ex Mathiam 4 corr. ex Eiliae 5 Thuróczy 1600. p. 168. Wylak 6 Thuróczy 1600.1. c. Waywoda 7 corr. ex Transylvanius sec. Thuróczy 1600. 1. c., ubi Trans- silvanus legitur 8 verba uncis inclusa add. a Belio, vide Thuróczy 1600.1. c. 9 lorica indutus, tantae rei spectaculi... avidus add. a nobis sec. Thuróczy 1600. 1. c., sine quibus verbis additio Belii (vide notam priorem) ratione omnino careret 10 verba de Újlak add. a Belio, vide Thuróczy 1600.1. c. 11 Thuróczy 1600.1. c. Waywoda 12 pro Ioannem comitem Thuróczy 1600.1. c. comitem Iohannem 13 corr. ex Mathia 14 corr.exBomjfinius 15 Bonfini 1581. p. 509. Vilachus 16 corr. ex Mathiae 17 corr. ex socius, cf. Bonfini 1581. p. 513. lin. 39. socii factionis eiusdem 18 corr. ex fuere, cf. Bonfini 1581. p. 514. lin. 5-6. in citeriore multos principes Ungaria sibi (sc. Friderico) favere 19 corr. ex exacte 20 corr. ex 423. sec. Bonfini 1581. 21 corr. ex 621. sec. Thuróczy 1600. p. 171. 22 corr. ex VI. sec. Bonfini 1581. 23 corr. ex Bonfinius 1 Vide Thuróczy 1600. pp. 168-169. " Vide Thuróczy 1600. pp. /77-/72.