Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
294 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Albertus domandos Güssingenses statuit') veteris Chronici Austriaci in rem suam vertit: Et rursus, inquit, ad reprimendas1 adhuc iniquorum Hungarorum versutias, Ottocarus rex Bohemiae, expeditionem, in terram Hungáriáé edixit; in Festo S. Iacobi apostoli,* 1 2 iuxta civitatem Laa congregandum.3 Sed ecce! Comes Henricus de Giissingen,4 antiqua potitusfraudulentia, cum [p. 54.] XXX. millibus expeditorum, usque in Laa, cursitando pervenit. Putares Henricum animi causa militarem hanc profectionem suscepisse, ita chronologus ille, expeditionem eius elevat. Verum, si comitis atque exercitus, quem ductabat, caedium,5 et rapinarum, avidissimam indolem, existimaveris, facile coniectatu fuerit, toto eo itinere militari, quod emensi fuerant, nihil post terga reliquisse, quod non igni, ferroque perdomavissent: dum interea exinanita milite Hungária, ad Vagum Ottocarus regno se infundit, Nitriam, Tyrnaviam, Vöröskönem, S. Georgium, Pisonium, et traiecto Danubio Sempronium, Jaurinumque in casses suas impulit:' pace dein confocillata, reddendas quidem, sed extra omnem modum evastatas. Haec tunc in novellum Regem, ut culpam, qua in patrem peccaverat, elueret, studia Henrid fuere. An vero eo proelio, quo Ottocarus Anno MCCLXXVII.6 caesus fuit, abs Rudolpho Caesare, operam suam commodarint Güssinges, diu incertus haesi, tametsi in confesso sit apud omnes, frequentissime suppetias Hungarorum, quas sive suo ductu, sive auspiciis Caesariano exercitui iunxerat Ladislaus, t<pugnae adfuisse>f7 fecisseque ad celebrem victoriam illam, momenti quam plurimum; sed revera distentos rapinis ea tempestate vires protendisse, Gerhardus Roob) auctor est. In armis8 erant inquit Henricus, libanus, Günsenses Comites, qui agrum Novae Civitatis, Neapolim Austriae passim vocant, depopulabantur? Horum conatibus Stephanus Meislavius Mariscal[p. 55l\cus Austriae, Otto Berchtolsdorfßus10 cubicularius, etn Berchtoldus Ebersdorfftus,n eiusdem provinciae da- pifer, tantisper se opposuere, donec Caesar vires contraheret. Nimirum, magis illi quidem praedarum, quam solidae gloriae cupiditate trahebantur; sive ut Ottocaro placerent, sive ut Caesarem Viennae tunc belli consilia agitantem curis distinerent.13 Id mirere, nihil in eos, Ottocaro profligato, Rudolphum, tametsi tutius post eam pugnam Viennae commoratum, statuisse; forte, ne sumta de Güssingensibus vindicta gentem universam, regemque Ladislaum optime de se meritum, offenderet, redderetque a se alienos. §.X. Praefuerunt his molitionibus Comites Német-Ujvarienses; sic iam adpellare lubebit, rebus postea varia, et novercante quandoque fortuna, gestis. Reliquerat Caesar in Austria filium Albertum, qui provinciae, vicario nomine praeesset: dum in ducem Austriae Styriaeque penitus inauguraretur. Is, uti sibi novam dominationem, tutam a vicinis bRerum Austriacarum Lib. i. p. 28. 1 corr. ex reprimendam sec. Lazius 1551. p. 1147. 2 add. a nobis sec. Lazius 1551.1. c. 3 corr. ex congregandam sec. Lazius 1551.1. c. 4 Lazius 1551.1. c. Guzzinge 5 corr. ex caedum 6 sic 7 textus sine dubio corruptus suppi, a nobis 8 verbum etiam om. a Belio, vide Roo 1592. p. 28. 9 corr. ex depopolabantur sec. Roo 1592. 1. c. 10 corr. ex Bercholdorffius sec. Roo 1592. 1. c., ubi Berchtolsdorfius legitur 11 hic verbum et erronee duplicatum a nobis dei. 12 Roo 1592.1. c. Ebersdorfius 13 corr. ex distinguerent (?) 1 Vide Schez 1728. p. 100.