Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 283 Hungáriáé citerioris fines valuisse Comites de Bozin et S. Georgio, fuisseque adfinitate iunctos optimatibus Hungáriáé, [p. 35.] VII. Petrus, vulgo a sede sibi distincta, Comes ab Antau,1 nominatus, Hungarica quoque adpellatione2 Cisca3 dictus, qui floruit circa annos salutis nostrae MCCCL., ac Casparem fi­lium progenuit, qui sine filiis moriturus, Paulo patrueli praedia sua, ac pagos legavit, cuius amita, Margareta'4 nomine, primo Rudolpho de Stadekh, et exinde, primo marito extincto, Udalrico a Stubenberg nupta fuit.' Observatio. De his non habeo, quod maximopere moneam, quam quod ex aetatis, cum prioribus, vicinitate, et Casparis, in patruelem liberalitate, colligam, Petrum quidem, proxima co­gnatione Paulo I. et5 huius fratribus coniunctum fuisse, dedisseque operam Comites, ne in alienigenas latifundia sua quocunque iure transferrentur. Sed ne id sine observatione dimittenda esse reor, Stadekhios, et Stubenbergios, Hungaram in matrimonio habuisse. VIII. Henricus et Iban, hoc nomine secundi,6 quorum prior a castro constructo, Comes de P ernstein2 vocabatur, et agros quosdam, non* procul a Neunkirchen,9 et Piestingo amne pos­sidebat, a principibus Austriae collatos,10 Ibanus vero, Comes a Martersdorff1 adp ellát us fi cognominem filium reliquit, et filiam, cuidam domino, abu Erenuelsfi Styro15 collocatam." Observatio. En ortus Arcis Pernsteyn, Hungaris Boros[p. 36]tyánkö dictae,16 atque saepius ab Austriacis, publico, privatoque iure possessae. Fallor, annon ei rei, agri illi, beneficiario iure Principum Austriae extra fines Hungáriáé possessi, adfinitates item, cum exteris initae, occasionem praebuerint.17 Ceterum, Iban, Slavicum nomen est, Carnis usitatum, quod illi Ivan pronunciant: quod et reliquae gentes, oris Slavici, Russi cum primis, fa­ciunt. Est autem detortum ex Ioanne18 vocabulum. IX. Paulus, et Nicolaus hac adpellatione19 secundi, quorum Paulus Annam Comitissam de Pözinga,20 ac S.21 Georgio, sibi desponsaverat, dotis illi loco concessis, Schadendorff,22 et Drausdorff,23 in finibus Sopronii24 sitis pagis. Nicolaus vero aere alieno pressus multa 1 Lazius 1600. p. 189. Antau> 2 Lazius 1600. 1. c. appellatione 3 Lazius 1600. 1. c. Ciscus 4 Lazius 1600.1. c. Margaretha 5 corr. ex ex 6 in hac stirpe om. a Belio, vide Lazius 1600. p. 189. 7 Lazius 1600. 1. c. Perustayn (menda typogr.) 8 Lazius 1600.1. c. haud 9 corr. ex Neukirchen sec. Lazius 1600. 1. c., ubi Neunkyrchen 10 Lazius 1600. 1. c. collata 11 Lazius 1600. 1. c. Martersdorf 12 Lazius 1600. 1. c. appellatus 13 add. a nobis sec. Lazius 1600.1. c. 14 corr. ex Ernuels sec. Lazius 1600.1. c. 15 Lazius 1600. 1. c. Styrio 16 corr. ex dicta 17 corr. ex praebuerunt 18 corr. ex Ioannes 19 Lazius 1600. p. 189. appellatione 20 Lazius 1600.1. c. Pozzinga 21 Lazius 1600.1. c. sancto 22 Lazius 1600.1. c. Schadendorf 23 Lazius 1600.1. c. Drausdorf 24 Lazius 1600.1. c. Soppronii 1 Vide Lazius 1600. p. 189. " ibidem.

Next

/
Thumbnails
Contents