Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
280 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS I. Bernhardus, Filius Engelberti Comitis a Sponhaym, et Lavant, apud Carnos, Frater Sigefridi comitis1 de Laubenaw2 apud Styros, ac Henrici, adoptati ab Henrico,3 Duce Carinthiae, is primus ab imperio feuda quaedam in limitibus, et totum eum tractum impetravit, qui ex alpibus Noricis in planitiem1 Pannoniae descendit,5 ubi sunt hodie confinia Austriae, Hungáriáé, et Styriae,6 ac oppidula, castraque visuntur Martersdorff,1 Stob, Kirchslag,8 Güns, Rechnitz9 Slanyng,10 Giissing, Lokahaus, et Pernsteyn.11 Floruit Henrico V. et Lothario imperantibus} Observatio. Carnos natione fuisse, Güssingenses, satis hinc adparet, adeoque origine Slavos: nam Carnos eodem genere satos esse, certum est. Aetas vero, quam Bernhardus iste, Hungáriám subiit, atque isthic latifundiis locupletari coepit, quia in Henrici, et Lotharii tempora reiicitur a Lazio, indicio est, extremis Colomanni temporibus, ea forte tempestate venisse in Hungáriám, dum Hernicus V. Almum ducem, cum exercitu in patriam reductum, fratri, Colomanno, tristi eventu, A. MCXIII. reconciliavit. Quidquid autem possessionum fuerit, quas, sive a regibus obtinuerunt, sive suo ipsorum aere, paraverunt, Güssingam certe nondum habuerunt in [p. 31.] potestate, quod integro post seculo12 evenisse, ex arcis hac historia liquide patet. *11. Berchtramus, cum Fratribus Simone,13 ac Michaele floruerunt, circa Annum salutis MCCXVIII.11 Observatio. Lacunam hic inter Bernhardum, et Berchtramum, fratresque, centum et quot excurrit annorum, intermitti videas, quo sane temporis procursu, multum increscere potuit Comitum Güssingiensium familia. Alioquin annus, a Lazio designatus, is idem est, qui expeditioni Hierosolymitanae,14 in quam profectus fuit Andreas II., initia dedit. Reducem inde regem, bello Austriaco, iuvisse Güssingenses Comites, infra coniectabimus. Gerhardus de Rooe) Michaelem, et Simonem, Ibonis agnatos facit, et toto fere seculo post meminit, eo bello, quod Ibanus adversus AIbertum L, ducem Austriae, inauspicato susceperat. de quo infra numero IV. Lazius nos docebit. e'^ Austriacorum Principum Historia Lib. n. p. 52. edit. Oenipont. fol. 1 add. a nobis sec. Lazius 1600. p. 188. 2 Lazius 1600.1. c. Leubenaw 3 de Muercztallom. a Belio, vide Lazius 1600. 1. c. 4 Lazius 1600. 1. c. planiciem 5 corr. ex descendunt sec. Lazius 1600. 1. c. 6 pro Hungáriáé et Styriae Lazius 1600. 1. c. Styriae et Hungáriáé 7 Lazius 1600. 1. c. Martersdorf 8 corr. ex Kirchslay sec. Lazius 1600.1. c. 9 Lazius 1600.1. c. Rechnicz 10 corr. ex Slanyny sec. Lazius 1600.1. c. ubi S/auyng (littera n ex culpa typographi conversa) 11 Lazius 1600. 1. c. Pernstayn 12 sic! quem autem errorem tamquam ortographiae Belianae congruum non correximus 13 Lazius 1600. p. 188. Symone 14 corr. ex Hyerosolimitanae I Vide Lazius 1600. p. 188. II Vide ibidem.