Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

268 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS glandium ubertas: Venatus, etferarum genera: altilia silvestria i1 et domestica: piscationis opportunitas: Pliniuscerte, Historiae naturalis, et situum orbis scriptor consultissimus, scite glan­dium hunc proventum, meminit. Inde inquit, glandifera Pannoniae, qua mitescentia al- pium iuga per medium Illyricum a septemtrione ad meridiem versa, molli in dextra, ac laeva devexitate, considunt. Proxima de Boiorum desertis, deque Divi Claudii colonia Sabaria item, et oppido Scarabantia lulia, dixerat,' atque hinc exorsus glandifera Pannoniae com­memorat. Quod vero, per medium Illyrici hos tractus deducat, facit hoc more veterum, qui latius producto Illyrico, Pannonias simul includebant. Haec siluisse famae fuisset dispendium, [p. 14.] §.VII. Venandi communis omnibus libertas est, quae quidem licentia quam sit per opportu­nissima saltuum lustra, foetificationi ferarum noxia, palam est; cervos sane iam fere de­levit. Caprae frequentius occurrunt adhuc, omnium autem frequentissimi lepores eximia gustus gratia; nam qui ex ista regione Sempronium, Viennamve deferuntur, optime sa­piunt. Sed iam et huius ferae, alioquin frequentissimae antea, parcior venatus esse inci­pit. Vulpium praeterea hospitiis nescio an ulla regio aptior sit; maxime quod segnius hic capiantur. In primis ingens copia luporum, in ea silva1 * 111 inest, cui nomen dederunt. Sed ursos, quantumvis montosa sit regio, haud tolerat. Quin et apri rariores deiiciunt. Saepe tamen domesticum pecus, gregibus errore segregatum, et silvescens, aprorum loco in­tercipitur. Caeteroquin facile est ad coniiciendum, silvestrium avium genera ubere heic foetura provenire solere. Phasianis enim demtis, qui mitiori aere delectantur, attagines quidem rariores, perdices autem gallinagines, tetraones, et varia turdorum genera, ma­gno proventu silvosis illis locis, nidificant, ad quam regionis in hoc quoque genere uber­tatem, si cura accederet, brevi aves hae, in eam multitudinem invalescerent, quae non domesticis tantum mensis; sed et vicinorum etiam, ac Viennensium imprimis pretio pa­rabili posset sufficere. Avium domesticarum praecipua incolis cura, quas non ad foetifi- candum modo alunt, sed cumprimis ad ponenda ova, quorum hic tan[p. 15.]tus proven­tus est, ut fidem superare posse videatur: Viennam certe plaustris devehuntur. Altilium ista copia, dicterio locum fecit, ut si facete velint exagitare Comitatus huius inquilinos, vicini, bubalam7’ eorum volare dictitent: innuentes nimirum, altilibus, atque imprimis, co­lumbis eos eximie, et plus, quam bubala4 oblectari. Sed horum dicacitati facile obviant nostri, quod recensuimus alio loco. Piscationis vero tanta est opportunitas, ut singulis fere viris nobilibus singulae paludes, vivaria praestent. Tota enim regio, referta piscinis a'^ Naturalis Historae Lib. m. Cap. xxvin. initio p. 180. Edit. Harduini Parisiensis," ubi in nota tertia, quae est Pannoniae glandiferae adscripta, haec legas:s apud Hygenum Lib. de Limitibus constit. p. 206. legimus, silvis glandiferis in Pannonia1' vectigal constitutumquod ita sane est, referturque census saginae porcorum, per glandifera silvarum inter fructuosissimos reditus heriles. 1 corr. ex salva 2 corr. ex sylvestria 3 malim bubulam 4 malim bubula 5 add. a nobis 6 pro silvis glandiferis in Pannonia Plinius 1741. p. 180. in Pannonia sylvisglandiferis 1 Fiai? Plinius 1741. pp. 179-180. “ Vide Plinius 1741. p. 180. 111 Vide ibidem (sunt verba editoris Plinii).

Next

/
Thumbnails
Contents