Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. IV. DE DITIONIB. SECT. I. DITIONES PRINC. ESZTERHAZII 221 5. ) Loretta, coenobio Servitarum inclaruit, quod Comiti Francisco Nádasdy, tum arcis Szarv-Kő possessori, origines, et patrocinia debet. Pulchra est loci positio: quippe, editior, quam depressior. Hanc, consitus, ex industria, hortus, et diffusissimi Austriae campi, quos obiectos habet, longe amoenissimam faciunt. 6. ) Stozing, incolas habet Germanos, et agrum bonorum utique proventuum, natalibus Comitum eiusdem nominis, insignis. 7. ) Magyar-Pordány, Laitae amni adpositus, et a cognomine vico alio, quem in ditione Kis-Mártonensi meminimus, discriminandus. 8. ) Bettlsdörff, nominis inauspicati vicus; mendicantium enim vicum significat; non tamen importune, prope ad Nagy-Mdrton positus. §- III. Ditio Arcis Frakno 1. ) Groshöffelein, secedit a Kis-mártonio in occidentem, eo itinere, quod Sempronio Vindobonam deducit. Loci positio acclivis est, ideoque extra aquarum molestias: quippe quae, sive immodicos imbres, sive collectos ex his torrentes, haud patitur restagnare. Contra, subsita vico planities, exundantis Volcae impetu, foedatur saepissime. Vinum, quod hic nascitur, Franconico sup[p. 143.]par gustatu est, virtute tamen, patrii soli naturam, quomodocunque tuetur. Balneum, quod princeps Paullus Esterházy commodissime isthic instruxit, magna salubritatis opinione frequentatur. B. Mariae Virginis icon, quae hic antea, peregrinationibus religiosis, frequentabatur, Kis-Mdrtonium delata, atque illic, in sacello montis Calvariae, reposita est. Publici tabellarii sedes, isthic constituta, duobus in septentrionem milliaribus, Sempronio recedit. Incolae, lingua utuntur Germanica, Austriacae simillima. 2. ) Müllichdorff, Hungaris Szárazvám,1 modico intervallo, a Groshöffelein, disiungitur, ea plaga, qua iter Vindobonense, in Austriam exit. Situs eius depressior est, ideoque, coeno et lacunis, foedus futurus, nisi solum vici, silice et lapidibus, solidaretur. Urbiculam existimares, ita et ordine aedificiorum, et turri, supra vici sortem, eleganti, superbit. Vinum, quod isthic gignitur, neque generosum est; sed nec ita vile, ut Hungarici nomine fraudari debeat. 3. ) Frakno, sive Forchtenau, municipium arci cognomini, quae ditionis istius caput est, subiectum. Vitem refugit ager, sed et segeti inimicior esse consuevit, quam pro vicinitatis ingenio. Nobile hic Servitarum coenobium conspicitur, quod inusitatae liberalitatis princeps, Paullus Eszterházy condidit, destinato viris, plus minus quindenis, stipendio. 4. ) Neustifft colitur a Germanis, qui[p. 144.]bus Croatae cohabitant, non tam vineatico, quam frumentario cultu, occupati, quorsum eos quidem telluris ingenium videtur invitare. 5. ) Wiesen, ita Germanis, a loci natura, dicitur: quippe, campis pratisque amoenissimus. Frumenti hic et pabuli maxima fertilitas est, si caelum concordarit. Cetera, coloni loci Germani sunt, Croatis permixti. Ditio arcis Frakno: corr. ex Szarázvám sec. ms. C f. 82'.