Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMBRUM III. DE OPPIDIS. DE CSEPREGH 217 Ennek azirt szolgál/y' mindenkor tiszta szileddel,2 Ennek mindenkor; tigy igaz áldozatot. Tighedet ez hozzá viszen ’s nem hágy mikor igy mond: Bódogok3 el jövetek, veszszetek el gonoszok Sylvester János4 iria. Transfudit in latinum elegiam, amicorum, dum viveret, decus, Matthias Marth, C.E.P. expressitque dysticha dystichis,5 non tam ut verbis adtenderet, quam sensui.' Olim promissum, vatumqueper os celebratum, Natum, subfinem, dat Deus ecce suum: Fatur et hoc aevo per eum. Quid? fervet et ardet? Hunc audire decet, condecet hunce sequi. Hic igitur Doctor, tuus hic Propheta, Magister Sit, maneatque tuus, quem Deus ipse dedit. Huius sermones audi, cave numinis ira Te perdat: nihil hic, nil valet omnis homo. Haec tibi scripta patris, per natum oracula pandunt. Ne quis se excuset, credere quemque iubet. Hebraice quondam, Graece tandemque Latine, Tradita, nunc legit hic Hungarus Hungarice. Scilicet adloquiturpatrio sermone Iehovah Nos, ut noscamus, moxque colamus Eum. En tibi thesaurum, scatentes en tibi fontes! En tibi doctrinam, quae sinefine beat! En panem vitae, qui missus ab aethere vitam Aeternam confert, interimitque necem. Qui tuus estfactor, per Christum, qui liberator, Huic tu, non alii crede; beatus eris. Huic cultum praesta, numquam non pectore puro; Huic semper cordis fac holocausta tui. Sic te suscipiet, cum dixerit: ite! venite! Euge, venite boni! longius ite mali! '■* Si fuissent, qui genus hoc carminum Hungaricorum, porro percoluissent, multum poesi Hungaricae factum fuisset accessionis. Nunc, quia sine ulla metri lege, rhytmis delectamur, longe absumus a laude poetices. 1 Sylvester 1541.1. c. szolgált 2 Sylvester 1541.1. c. szüedvel 3 Sylvester 1541.1. c. Bádogok 4 Sylvester 1541.1. c. Janos 5 dysticha dystichis sic! 1 1 Matthias Marth successit Belio in rectoratu Scholae Evangelicae Posoniensis anno 1719., postea vero creatus est condonator Germanicus ecclesiae Posoniensis anno 1721.; mortuus 1734. De eo vide Tóth 2007b passim. Marthii haec translatio, quae infra citatur, num lucem publicam unquam nactafuerit, dubito; multo verisimilius sentio Marthium a Belio, qui de versionibus bibliorum Hungaricis alias iam multa disseruit (vide Komlóssy 2010.), esse rogatum, ut versus Johannis Sylvester Latine redderet.