Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. III. DE OPPID. DE KERESZTUR, NYÉK, CSEPREGH 213 §.IV. Keresztúr, sive Creütz Keresztúr, Germanis Creutz, arci, quam dedimus, coniunctum est oppidum, vasti ambitus, sed cultus mediocris. Milliari Sempronio, in meridiem secedit. Incolitur ab Hungaris, Germanis item, quibus tamen frequentes ludaei sunt interspersi. Praeter vini frumentique cultum, variis artibus victum quaeritant. Nundinae duplices hic in annos singulos aguntur, diebus nempe, quos Crucis Inuentio, et Exaltatio, sacros fecit. Hic quo­que incolis Hungaricus est habitus. Subest ditioni Principis Eszterházii. Keresztúr, seu Creutz, quem habeat positum? incolae pleri- que sunt ludaei: est principis Eszterházii: §.v. Nyék, seu Nekenmark. Nyék, seu Nekenmark, milliari itidem Sempronio dissidet. Occupat vero depressam val­lem, clivis hinc, et illinc, eminentibus, inter quos, diversis angulis se cuneat. In medio fo­rum habet, eleganti templo, et columna Sanctae Triadi dedicata, ornatum. Reliqua aedi­ficia, obsoleta sunt, neque tamen rustificationi incommoda. Heic, qui in arce Lakenbach, capitis damnati sunt, prisco more, plecti sueverunt. Prodigii instar est, si patibulum vacuum sit, suspensorum cadaveribus: quippe quod, plerumque, tribus, quatuor, plu- ribusue furciferis, onustum esse soleat. Ceterum, ager oppidi et Baccho hospitalis est, et Cereri. Hinc praecipuae incolarum operae, [p. 136.] utriusque cultu, absolvuntur; tametsi, neque homines, mercaturae tenuioris, opificesque desideraveris. Fora, quae hic altera Pentecostes feria, die item D. Laurentio sacra; atque Dominica post diem S. Martino festum, aguntur; pro oppidi modulo, exilia esse solent. Ditio universim princi­pis Eszterházii est. Nyék, seu Nekenmark: situs ratio: aedibus instru­itur obsoletis: locus, publicis supplicis, insignis: ager, Cereri et Baccho, idoneus: fora et ditio: §.VId CSEPREGH. I. Sunt, qui Csepregh, veterum esse Scarabantiam credant, ideoque et Germanis Schapring dici putent. Sed incerta coniectatio est, quia nondum Scarabantiae locum de­finiverunt eruditi. Ex Plinio, et reliqua antiquitate, constat, locum fuisse a Peisone lacu, haud remotum, atque in desertis Boiorum situm. Lazius, ad Sempronium referre mavult;1 sed pro more suo, audacius, quam verosimilius. Quidquid eius sit, oppidum olim no­bilissimum fuisse, rudera palam ostendunt. Laxitate certe ea fuit, quae hac regione vix sperari potuisset. In primis, sub Thoma Nadasdio, regni Hungáriáé Palatino, et Francisco item, gentis eiusdem heroe, effloruerat, Musis simul in ius civitatis, admissis. Csepregh, an sit Scarabantia? fuit olim no­bile oppidum: gentis Nadas- dyorum: 1 corr. ex VII. Vide Lazius 1546. p. //.

Next

/
Thumbnails
Contents