Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
184 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Quae, post Giletos extinctos, arcis Frakno, cum ditione reliqua, fata fuerint: Sub Elisabetha, et Matthia Corvino manet in Friderici Caesaris potestate: Traditur a Caesare Weissbriachio: redunitur sub Corvino, Hungáriáé: VI. Florentissima gente Giletorum, penitus emortua, ad fiscum regium, lege patria, Fraknoiensis opima haec ditio, recidit; sed, sub quod id tempus evenerit, aut, quo rege rerum potiente, nemo nos hucusque docere potuit. Tunc vero, proclive erat, ut a regibus, non vici modo; sed oppida etiam, ab arcis ditione avellerentur, et seu donarentur, seu repraesentato aere, venderentur his, qui de rege, ac patria, bene meruerunt, quod iam scrutatu inutile est. Venit postea in Friderici III. Caesaris potestatem, ex pignore Elisabethae, Alberti viduae, penes quem et tunc relictum legimus, cum Matthias Corvinus, S. R. H. coronam, a Friderico III. Imperatore, reciperaret. Rem eam, so- lemnes tabulae, quibus pacis, ac redditae coronae leges, perscribebantur, ad hunc modum expromunt:1 Infra scriptaoppida, quae sua Imperialis Sublimitas, in metis ac limitibus regni Ungariae constituta possidet, et in suis manibus, per se, et alios suo2 nomine tenet, vide- licet Forchtnstain, et Koblsdorf,3 cum suispertinentiis, omni imperio ac iurisdictionepossideat, absque Serenissimi principis ac4 domini domini Matthiae, dicti regis Ungariae,5 domini nostri gratiosissimi ac haeredum, et successorum suorum, praelatorumque, baronum procerum, et nobilium eiusdem regni quoruncumque,b per se, aut alios, eorum nomine, inquietatione, turbatione, exactione, gravamine et molestia, quibuscunque [p. 117f] de iure et facto, accessione iuris, praesertim eorum, qui interessé ad loca praememorata7 se habere praetendunt, in favorem quorumcunque quovis quaesito8 colore, facta autfienda. His, ea tempestate condicionibus Frakno permittebatur Friderico. Reliqua illica) poterunt legi, quae tam de belli, si quod adversus Tureas ingrueret, adparatibus, communi Hungáriáé et Caesareae huius ditionis, sumtu instruendis; quam de litibus, mutuo, inter vicinos, uti fit, coortis, ex legum praescripto, dirimendis, tunc sanciebantur. Neque tamen, perpetuo iure traditum fuit Austriae Forchtstainium. Cavebant, missi a Matthia eius pacis administri, uti post Friderici fata, Hungáriáé redderentur arces, et harum ditiones. Disertae pacificationis Tabulae: Adiectum etiam est et conclusum, quod post obitum dicti domini Imperatoris, rex pro tempore et regnum Hungáriáé facultatem habeat dicta castra, et eorum reditus, reluendi ab haeredibus suae maiestatis,pro summa quadraginta milliaflorenorum Ungaricalium, et ducatorum boni auri, et iustiponderis. VII. Suo hoc iure usus Fridericus, arces, quae permissae sibi ex nuperae pacis legibus, fuerant, Henrico Christophoro Weissbriach, iusto pretio, iis tamen conditionibus vendidit, ne pacificationi contraivisse iure possit argui. In his erat Frakno, seu Forchtnstain, ultra seculum a Weissbriachiis, cum omni dominatione, possessum. Matthias interim, uti fuit regni commodorum longe omnium studiosissimus, Weissbriachio, regiis artibus partim, partim belli metu, in suas partes adducto, atque Friderico, vita decedente, Frakno, Ferream Civitatem et Kobelstorf cum Hungária postliminio redunivit, ideoque Weissbriachum Supremi Comitis Semproniensis axiomate, augustali usus liberalitate, donavit. Ergo, dum regni habenas, post Matthiam capesseret Wladislaus, in castris a'' Bonfinius Decad. ív. Lib. vili. p. 656,14. sq. Adde Decad. in. Lib. x. pag. 533, 45. 1 pro infra scripta Bonfini 1581. p. 656. infrascripta et 2 Bonfini 1581. 1. c. suos 3 Bonfini 1581. 1. c. Koblstorff 4 Bonfini 1581.1. c. et 5 pro regis Ungariae Bonfini 1581.1. c. regni Ungariae regis 6 Bonfini 1581.1. c. quorumcunque 7 Bonfini 1581.1. c. praenominata 8 Bonfini 1581.1. c. quaesita 1 Vide infra notam Belii a.).