Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

182 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS quibus dignitatibus, emicuerit. Vetus arcis Frakno ditio, quam late patuerit olim, ex veteribus schedis docetur: Giletus Dux, Princeps de Frakno, et Dominus lacus Peiso, hanc Ecclesiam Beatissimae Mariae Virginis, submisse restauravit. Anno MCCXXXIII. Alioquin, plenior eius titulus, praeter Ducis, Principis de Frakno, ac domini lacus Peiso, Banum simul Temesiensem, Supremum Regis Curialem, Comitatuum Sopron et Moson Supremum Comitem, iam tum anno MCCXXX. adpellat: ut mirum sit, memoriale marmor illud, amplissimas digni­tates has siluisse. V. Sed redeamus ad arcem, et huius ditionem. Locupletavit eam Nicolaus Giletus, iam tum anno MCXCII. magno oppidorum, vicorumque numero, quos,1 amica manus, uti sunt in vetustissimis urbariis1 (ita nostri, vicorum oppidorumque, et qui ex his fiunt, redi­tuum indices, vocant) designati, nobiscum, huic fini communicavit, uti palam, de vasta, eius aetatis ditione, constet apud omnes. Ergo non officium modo facturos nos putamus; sed inituros etiam lectorum gratiam, si isthuc transcripserimus singula. Fuere vero: 1. Frakno arx. 2. Várallja. 3. Neüstifft. 4. Rét-Falu, seu Wiesen. 5. Mároz oppidum. 6. Nagy-Mdrton oppidum. 7. Rhorbach. 8. Somfalu, seu Schadendorff. 9. Borbolya, s. Walterdorff. 10. Petőfalva vei Bettlsdorff. 11. Réti-Bóldog-Aszszony-Falva, sive Frau-Hád. 12. Petsenyéd, seu Petsching. 13. Szent-Miklós oppidum. 14. Csiklés. 15. Tormafalu, s. Krensdorff. 16. Czille-Völgye, s. Zillingsthál. [p. 117d] 17. Czillefalva, seu Zillingdorff. 18. Büdös-Kut. 19. Steder. 20. Czemenfalva, seu Zemendorf 21. Szikrám, sive Sigraben. 22. Ottóvá, seu Antau. 23. Herman. 24. Baumgart. 25. Darufalva, seu Drarsburg. 26. Czinfalvave 1 Sigendorf. 27. Ágfalva sive Agendorf. 28. Lepesfalu s. Loipersdorf. 29. Klinbach. 30. Horváth-Pordány. 31. Tej falu, vei Millidorf. 32. Nagy-Höfflein. 33. Kis-Höfßein. 34. Kis-Márton, seu Eisenstadt. 35. Darásfalva, s. Trannsdorf. 36. Szent-György. 37. Szent-Margita. 38. Uszlop. 39. Schiercz. 40. Rust oppid. 41. Megy es, vei Merbisch. 42. Okau. 43. Fejér-Egyház. 44. Fekete-Város oppid. 45. Széles Kút oppidum. 46. Vad-Csere, sive Au. 47. Udvar, sive Hoff. 48. Nyúlás, seu Joisz. 49. Neséder, oppid. 50. Gálos, oppidum. 51. Szent-Pál. 52. Bóldog-Aszszony-Falva. 53. Illmicz. 1 Vocabulum quia post pronomen quos positum, quod infra ergo ab auctore posterius inserto supervacaneum factum esset, a nobis dei. 2 corr. ex urburariis, quod a copista pro urbariis erronee scriptum esse verisimile est.

Next

/
Thumbnails
Contents