Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE FRAKNO 181 Hungarus, etymologiae1 gnarus, temere negarit. Nam si Germanica vox, Hungarice fuisset reddita, Félelmes, Szörnyű, aut Irtóztató-kő, dici debuisset, quod tamen nomen nusquam legas. III. Certiora sunt, quae sub S. Stephano, ac postea, arci evenerunt; ut supervacuum fuerit omnino, coniectari, de fatis antegressorum saeculorum, sine diplomatibus et historia. Giletus nempe, fama, pietissimi, et propensae in exteros voluntatis, Stephani regis, invitatus, ex Gallia, ubi satus fuerat, in Hungáriám venit, probataque optimo regi, fide, et in rebus agendis dexteritate, ita se eius intimavit benignitati, ut pulchrum duxerit Stephanus, hominem peregrinum, et cum natalium splendore conspicuum, tum ad procurandam reipublicae salutem factum, inter familiares suos adsciscere. Crevit postea, viri existimatio, eo usque, ut latifundiis, sive a Stephano, sive a sequutis regibus donaretur. In his arcem Frakno fuisse, cum adscripta ei ditione, veteres, domestici Eszterháziorum tabularii, schedae, diserte loquuntur. Neque opum hac accessione tantum; sed dignitate simul, gens Gileti, felici traduce, in posteros propagata, locupletabatur. Ex iisdem, quas nunc laudavimus, schedis, ac vetustis lapidibus, persuasere nobis, antiquitatum Fraknoiensium gnari, Giletum, seculo decimo tertio adolescente, Palatinum Regni Hungáriáé fuisse. Nulla eius, in Palatinorum, eo nomine, mentio exstat; neque diplomata mihi occurrerunt adhuc, in quibus Palatini Gileti, nomen exstaret. Haud tamen ideo fidem elevarim monumentorum, ex quibus id se hausisse professi sunt, qui nos, de fatis arcis Frakno, condocuerunt. Ut existimem omnino, Nicolaum illum, quem Iongelinus, in Palatinis, ad annum MCCXX. hoc est, ad aetatem Andreae Hierosolymitani refert, et simul Supremum Comitem Semproniensem vocat,1 cognomen, quod ea tempestate negligebatur, Gileti tulisse. Atque ita omnino suppeditatae notitiae habent: Giletus Miklós, Magyar Országi Palatínusnak Fia, Giletus, id est: Nicolai Gileti, Regni Hungáriáé Palatini filius Giletus: ut pronum sit existimare, cognomen id gentis fuisse. Ceteroquin, Nicolai huius titulus, quo utebatur, ac dignitates reliquae, sic in laudatis lapidibus leguntur: Nicolaus Giletus, Dux Syrmii, Regni Hungáriáé Palatinus S. R. Maiestatis Consiliarius et Locumtenens, Comitatuum Sopron, et de Baranya Supremus Comes. Ampla haec fuere omnia, et hactenus incognita. IV. Nicolai Palatini, quam nunc meminimus, filius ille, idemque ex asse haeres, arcem Frakno, non aedificiis modo obsoletam; sed moe[p. 117c]niis simul luxatam, solidis operibus instauravit, et ex aetatis ingenio, palatiis instruxit. Iterum notitiae: Giletus, az fővárat Fraknót mind bástáin, mind palotáin helyessen meg újítván, a Boldogságos Szűz tisztességére, épitetett Kápolnát is, csináltatott egy oltárt, mellyben helyheztette azon Boldogságos Szűz képét, az ki az Förtő mellett lévő Bóldog-Aszszonynál mostanság sok tsudákkal tündöklik. quae latiné reddita sic habent: Giletus vetere arcé Frakno, cum in munimentis, tum palatiis etiam, rite instaurata, in honorem Beatissimae Virginis, sacellum simul exaedificavit, instructoque in altari, icona Beatissimae eius virginis, collocavit, quae prope ad lacum Peisonem, in Pratis Marianis, hodieque multis miraculis claret. Condiscas hinc, unde Pratis Marianis, hodierna illa, ex religiosis processionibus, celebritas. Instaurati sacelli eius memoriam, marmori fuisse insculptam accepimus, quod in hunc modum habuit: Certior arcis historia: potitur ea, gens Gileti: huius incrementa: Nicolaus Giletus R. H. Palatinus: eius dignitatum tituli. Nicolai filius arcem instaurat: corr. ex aetymologiae Vide Iongelinus 1659. p. /jj.