Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

176 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Arcis nomen, origines et heri: conditor: forma externa: turrium substructiones admirandae: Castellum Csorna, ordinis Praemonstra- tensis: praepositurae huiatis auctoritas. II. Castellum Széplak: nomen a situs amoeni­tate accepit. III. Nikics, ad quem pertineat? rusticationis industria: agri circumfusi natura. IV. Felső-Bük, eius conditor: moles: rus fertile. V. Dörffel, L. B. Schölleri opus:positio ele­gans etfrugi. VI. Castella reliqua: §. XII. I. Arx Kismárton §.I. Kis-Martóny arcium Hungáriáé elegantissima, urbi, quam vidimus, cognomini, adsi- ta est. Cum Giletorum gens, late hac ora dominaretur, villam fuisse isthic rusticam, condocti sumus, quam Giletus quidam, in villam urbanam, loci adductus opportuni­tate, commutavit: lapidibus, ex rudere vetustae cuiusdam arcis, quae supra vineta po­sita fuit, educendae ei moli, adhibitis. Crevit postea aedificium in castri modum, sub Weissbriachiis potissimum, qui Giletiis decedentibus, Kis-Martonii hac ditione potieban­tur: dum a Matthia Corvino, pro Corona Hungáriáé, in pignus daretur, qua de re ad Frakno, destinata opera agemus, quod postea Nicolaus Eszterhdzi, genti suae adseru- it; Ladislaus conservavit; Paullus vero, ea, qua nunc est forma, splendidissime instruxit: [p. 110.] testatur hoc inscriptio, quae in aditu legitur. Kismárton, me A Matthia Corvino rege, pro corona Hung. Archiducatui Austriae, titulo PIGNORIS, DATAM, RARA FIDELITAS COMITIS PALATINI NiCOLAI EsZTERHÁZY, FAMI­LIAE acquisivit, A. mdcxxii. clara virtus Comitis Ladislai Eszterházy regno, FAM ILI AEQUE SUAE PERPETUAVIT. Anno mdcxlix. Studiosa industria, Comitis Paulli Eszterházy, Generalis Antemontani, pro familia sua Eszterháziana, e fundamento erexit, ac tali, qua vides, for­ma, decoravit, A. mdclxxii. Moles est, qua splendidiorem, tota Hungária haud repereris, forma instructa est quadra­ta, muro forti, et nitido; angulis, in turres adsurgentibus. Duae harum, a fronte eminent, totidem et terga ornant, singulae, peculiari indicio quodam superbiunt. Quae meridiem respicit, aes campanum sustinet, grave pondo xvn. md. Huic aliud consonat, complu­ribus campanulis, in ea turri, quae orienti opposita est. Musicam aeris campani vocave­ris: quippe, artificiosa manu, affixa tintinnabula, singulis diebus, stato mane, et vesperi, feriuntur, quibus iusto discrimine resonantibus, sonus editur articulatus, odaeque haud dissimilis. Contra, turris septentrionalis, organum habet pneumaticum, pari artificio suapte sonorum. Ad occasum, piscina est, aquam, stupenda fistula, in sublimem turrim, [p. 111.] eructante: adsurgit enim alte cubitos minimum sex et quinquaginta, at, ubi in

Next

/
Thumbnails
Contents