Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 95 Thurzo favens doctis, doctrina praeditus ipse. Sacratam rexit cum pietate domum. Satis iam adparet, cur Nobilem Polonum adpellet: nimirum, quod ab exsule patre, Cracoviae fuit genitus. Reliqua prosequamur, quae [p. 65.] Hennelii scholiastes, Michael losephus Fibiger, liberali manu, adgessit. Ac, de patre quidem, quae adtulit, supra in rem nostram vertimus. De fratribus pergit:* Habuit..}fratres1 Stanislaum episcopum Olomucensem, magni illius Erasmi, amicum; Georgium Comitem, Camerarium montium Hungáriáé; nec non Alexandrum Thurzonem,3 Hungáriáéproregem. Lapsus est in Alexandri nomine, quod in tota gente Thurzonum non exstat, ut adeo Alexius sit substituendus; addendus autem Iohannes III. Nunc, quemadmodum episcopen indeptus sit, audiamus.” Iohanni4 Roth5 cum adiutor datusfuisset, coniurati quidam malevoli, duce Adamo Suevo celebri latrone, nocte Natalis Christi domi suae opprimere eum decreverunt;b sed, singulari providentia divina, tanta tunc fuit, ex pluvia glacie concreta, stratorum lubricitas, ut multi homines lapsi, crura et brachia fregerint,7 et ascendere in insulamquam vocant, sive summum, siccarii non possent. Episcopale pedum, eodem, quo antecessor obiit, anno accepit, ac per Opitium Colo canonicum8 inthronisa- tus,per Stanislaum Thurzo9 verofratrem germanum, Iohannem fratrem B ern h ardini anum f episcopum quondam Varadiensem, atque Henricum de Fullenstein suffraganeum, Dominica, quae Laetare dicitur, usitato more, consecratus, et in dignitatis possessionem immissus, in subse- quutapaullopostfestivitate, quae Christi in utero [p. 66.] virginis Mariae concepti memoriae dicata est, primitias celebravit, maximaprincipum Silesiae, ac nobilium frequentia: idem haud multo post, supremam quoque Silesiarum praefecturam nactus. Ista Fibigerus; ex vero singula. Nam, harum quidem Wratislaviensem, anno MDVI. X. Calendas Apriles; summam vero Silesiarum praefecturam anno MDVII. XVIII. Calendarum Maii, capessivit, posteaque, anno MDIX. V. Idus Martii, Ludovicum puerum, Wladislai filium, iam tum Hungáriáé regem, cum fratre Stanislao, episcopo Olomucensi, Pragae, diademate Bohemico, ritu solemni, redimivit. Mite illi ingenium, cum a natura obtigit, tum in primis, ab optimarum artium studiis, quae et ipse excoluit, et qui eruditionis laude pollebant, magni semper habuit. Itaque admittebat in familiarium numerum, doctos; admissos, mirifice diligebat; prorsus Maecenatem12 aemulatus, qui iniucundam eius diei usuram putavit, qua non ediderit quidpiam erga litteratos, beneficii. Discas id ex Casparis Ursini13 Velii poematibus, qui, cum apud praesulem, singulari gratia, et auctoritate floreret, non obsequiis dumtaxat, quibus posset, sed venustissimis etiam carminibus, eum sibi c9 In qua est templum Cathedrale, et Canonicorum aedes, Wratislaviae, ad orientem, obsita: Germani, Aufi'dem hand, vocant. parentes eius fratresque: fit episcopus: et Silesiarum praefectus:" coronat Ludovicum puerum, in regem Bohemiae: ingenio fuit miti et doctrinae amanti: 1 Verbum habuit apud Henelius 1704. II. p. 128. nonnullis lineis superius positum a Belio huc transi. 2 Henelius 1704. 1. c. add. vero 3 Henelius 1704. 1. c. add. de Bethlemfalva 4 Henelius 1704. 1. c. Joanni 5 Henelius 1704. 1. c. add. Episcopo 6 Henelius 1704. 1. c. decreverant 7 Henelius 1704. 1. c. frangerent 8 add. sec. Henelius 1704.1. c. 9 add. a Belio 10 corn ex Bernhardianum sec. Henelius 1704. 1. c. 11 et... praefectus add. secundum synopsin 12 corr. ex Mecaenatem 13 corn ex Ursinii Vide Henelius 1704. p. 128. Vide. ibid. pp. 128-129.