Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
92 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Hieronymi Balbi, in eam rem, ad Iaco- bum Fugge- rum epistola: Fuggerorum et Thurzonum divitiae, ex metallis partae: Alexio munus thesaurarii regni delatum: gratiosus fuit Ludovico regi et coniugi Mariae; Budam, absente Rege, cum collega Bornemisza, custodit: laus fuerit, memo[p. 60.]randum est. quod eo tutius, suo locol)) faciemus, quia epistola nobis suppetit, ab Hieronymo Balbo, Posoniensi dein Praeposito, ad lacobum Fugger,x) Augustanum, de Alexii, in rem metallicam, meritis, perscripta/ Coaluerant, nempe, fratres Ihurzones, Alexius, Georgius, et Iohannes, in eandem, cum Fuggeris societatem: cuius id fuit providere, ut, et metalla, solerter eruerentur, et curate liquefacta, vel signarentur in monetam, uti est aurum et argentum, vel per Venetos, et institores Germanos vulgarentur passim, per orbem Europeum. Qua negotiatione, Fuggeri mercatores, non solum; sed et Thurzones, ultra omnem modum pecuniosi facti sunt. §.XI. Atque, istud fuisse reor, ut difficillimis temporibus, Thesaurarius regni, a Ludovico crearetur Alexius; nimirum, ut esset, qui publicam paupertatem, suo quandoque aere depelleret: neque timendum foret, peculatus crimen, his istiusmodi magistratibus, familiare. Aperte, et ex vero, idem Balbuss) ad Pisoniense sacerdotum collegium: De subsidio, inquit, regio, et temporum iniquitate, et eorum, qui in magistratu hactenus exstitere, avaritia effectum est: ut ex Tricesima nihil admodum, ex taxis vero, vix [p. 61.] dimidiatum vectigal acceperimus. Sed, nisi me animus fallit, huius novi Thesaurarii tempore, ad integrum, quae hactenus praetermissa sunt, consequemur. Tantae, et spei, et existimationis fuit Alexius, dum iam ante gratiosus Ludovico, totum se Mariae reginae, intimarat. Enim vero, vix unquam ab urbe, seu expeditionis militaris, seu comitiorum gratia, aberat Ludovicus, quin Mariae cura, Alexio castigatissimi moris viro, crederetur. Atque est, cur existimes, eius instinctu, subinde monitum'-1 a regina fuisse Ludovicum, uti animum a rebus ludicris, quas Georgius, Marchio Brandenburgicus, ultra comicam licentiam, suggerebat, avocatum, ad severiores regni administrandi, averruncandi item hostis curas adplicaret. Diserte Istvánffyus'0 cum abitum Ludovici ad turbulenta comitia, Hatvani a seditiosis habita, meminit: Adductus consilio suorum, rex,1 Hatvanum2 * est profectus, arce, ac urbe Budensi, et Regina, Iohanni Bornemiszáé* ac Alexio Thurzoni,4 quem aerario praefecerat, commendata. Sed, et tunc, inter custodes reginae fuit Alexius, P In Comitatu Hontensi, in descriptione Schemnicii §. XII. r,-) Meminit, Iacobi huius Fuggeri, ipse Alexius Thurzo, in prolixioribus testamenti sui tabulis: Rogo, inquit, sororium meum Dominum Antonium Fugger, tamquam fratrem meum, et praeterea nepotem meum, Dominum Iohannem Iacobum Fugger: nempe, ex sorore sua Catharina, consorte Raymondi Fuggeri natum. Vide, Chronicon Constantiense, Tomo III. Rerum German, edente Ioh. Pistorio, p. m. 778. sj Vide Operis Tomum I. p. 554. '■-* Istvánffyus Lib. VII. p. 100., 40. u'^ Libro VIII. p. 114., 48. 1 add. a Belio 2 Istvánffy 1622. p. 114. Hathvanum 3 Istvánffy 1622.1. c. Bornemissae 4 Istvánffy 1622.1. c. Turzoni Epistolam Hieronymi Balbi vide Bél 1735-1749? IV. 585-586. Addendum est epistolam non in §. XII. - sicut Be/ius hic in nota ,,q.)“ ait -, sed in §. XIV. historiae Urbis Schemnitziensis contineri; cuius erroris causa haud alia fieri potest, quam quod Be/ius, postquam notam hanc q.) descripsisset, historiam Schemnitzii duobus paragraphs auxerit.