Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

84 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Nil valet humanus labor excubiaeque inanes,1 Nos DEUS omnipotens, ni regat atque tegat. arcis mediae praetorium: fons saliens: aedes sacra: eiusdem habitus, et commoditates: puteus, aquarum perennium: supremae arcis moles: aditus scala­rum lignea­rum: Templariorum, si qui erant, olim sedes: propugnacu­lum, summo cacumine, positum. Neque portam modo hanc, Georgius eduxit, sed etiam, arcis mediae, integram molem, aut restauravit, aut substruxit a fundamentis. Est huic praetorium, elegantibus hypocau­stis, coenaculis, et commoditatibus aliis, rituvetere, instructum. Isthic olim heri luben- ter hospitabantur; quod, et accessus erat minus ardui, et habitari poterat, laxe commo- deque. Fons, qui in area salit, aquae ductibus, perennibus iis, et exundantibus, laticem debet. Praetorio, aedes sacra adhaesit, haud quidem magnae concionis capax; sed quam tamen Emerici Thurzonis cripta emortualis, Stephani, item, Tökölii, conditorium, nobi­litant. Opus est, Georgii Thurzonis, quem nunc laudavimus, non tam ad pompam fa­ctum, quam, ut praeberet divino cultui, opportunitatem. Ultra, arcis mediae moles, al- tiore iam, et praerupto magis situ, consedit. Sua, et huic porta, sua sunt propugnacula. Praetorium ritu prisco, exaedificatum, angulosum est, et multarum habitationum. Inter praecipuas arcis commoditates, iure optimo, puteum retuleris, per solidam celsamque petram, ea depressum altitudine, quae praeterlabenti Arvae fluvio, respondeat. Perennes huic aquae, earumque venae, inexhaustae et salubres. Ergo, si toleranda sit obsidio, non militi modo sufficit, sed pecudi etiam, adaquandae. Hinc, excelsa arduaque rupes, adtol- litur, cui, suprema arx incubat. Vetusti eam operis esse, educti, praeter regulam, muri [p. 45.] et inaedificata his conclavia, plane condocent. Aditur e media illa, scalis ligneis, longiore tractu, ad portam usque instructis. Eo valuisse credunt institutum, ut, si infe­rior moles, utraque in hostium veniat potestatem, rescisso ligneo hoc accessu, tutari se possit, adversus obsidionis pericula, secretus ita vertex. Et facta sane est, ad eum mo­dum, ne facile possit intercipi. Isthic aiunt, Templarios coluisse. Ac superat omnino hodi- eque sacellum, in quo rem sacram fecisse perhibentur, abruptae petrae crepidini, impo­situm. Quod inde circuit habitationum, cellis monasticis, quam herorum cultui, similius est. Id vero fidem posset facere, a sacro quodam ordine insessum olim fuisse castrum, si aeque expedita essent reliqua. Putei loco, cisterna est, laxa ea, et multae aquae tenax, atque praestructo valido propugnaculo, tuta. Petrae, quae inde adtollitur, cacumini, va­stam munitionem incubare videas, despectus liberi, situs autem eius, qui evibrandis tor­mentis, in obsidentes, plurimum opportunitatis habet. §. III. Fuit Arva, re­gum, prisca illa aetate, propria, et ad­versus Polonos limes: arcis, sub Carolo I. et sequutis re­gibus, fata. Ergo, ita comparata fuit, inde a prisca illa aetate, arxArva, ut, et tolerare potuerit obsi­diones, et retundere. Quia enim, regum olim fuit propria, et, adversus Poloniam, limes, dedere operam, ne inermem reperirent, illapsi saepius Poloni. Eam, ob rem, Castellanis credebatur custodienda, cum imperio, et in admensam arci ditionem, qualicunque po­testate: id quod, de Hyppolito, supra monuimus, ad Caroli I. aetatem, [p. 46.] Et fas est omnino, ita existimare, si alios, Carolum certe et huius filium Ludovicum, multum ad ar­cis incrementa contulisse: ille, quod nuptiis Polonicis innexus, habuit subinde huc et illuc 1 Kubinyi 1890. 1. c.perennes

Next

/
Thumbnails
Contents