Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM II. POLITICUM 69 inveteratae consuetudini, fandi Slavice. At, qui semel, pro eo, ac res poscit, Hungarica im­biberunt, tam sunt facundi, quam qui maxime. Enim vero, novi, ex longa familiaritate, viros, quibus flumen orationis Hungaricae suppetebat, Transtibiscano illi, suppar. §.1I. Universim, Arvensibus \ngtm\xm a natura datum est, non amans tantum; sed capax etiam litterarum. Vix est rusticus lautior, quin adierit scholas, ineunte adolescentia, didiceritque illic latina, usque ad confabulandi copiam, [p. 19.] qui olim mos, cum Thurzones, arce, et huius ditione, potirentur, nimium quantum inoleverat. Raro ad hos, de rebus suis, re­ferebant agrestes, nisi latino sermone. Immo stivam, et reliquas agricolationis operas, tractantibus, solemne fuit, latiné sermones coniungere. Saepius recordari subit, inusita­ti, non minus, quam faceti actus, quem Arvenses rustici, ediderunt, apud Vittebergenses in Saxonia. Illic, in elegantiores litteras, incumbebat, Comes Emericus Thurzo, Georgii Palatini Regni Hungáriáé, filius. Hunc, uti Academiae proceres, ex dignitate honorarent, habito senatu, anno MDCXV. unanimi consensione, Magnificum Academiae Rectorem,b ) creaverunt. Laetatus, ea Vittebergensium benevolentia, parens, admonuit filium officii, uti, Ordines Academicos, adparato, pro Hungarica magnificentia, epulo, acciperet, ea- que testificatione profiteretur, quam sibi grata acciderit, decreti sibi honoris illa accessio; adfuturos propemodumXrwntitsuos, qui adparatum omnem, sumptuosissimo convivio idoneum, secum advehant, pompamque eam, sua praesentia, pro eo, ac decet, honestent. Nec mora. Cogit Georgius Palatinus rusticorum centuriam, quorum singuli expedite latina loquebantur; quin non plane nulli, argutari etiam, ex Logices praeceptis, nove­rant. Selecto manipulo huic, chorus saltatorum additus, eorum scilicet, qui vibrata, in gyros, securicula, et nunc divaricatis, nunc contractis pedibus, modo subsul[p. 20.]tim, modo caesim, choreas,°'* Hajdonibus alibi, opilionibus hac regione familiares, agere di­dicerant. Singulis arma data, ut militarem suscepisse profectionem, crederentur. Vestis omnibus, e cilicio, laxa, eaque, ex Arvensium more, nigra, pilei, ad coni modum, alti et sine umbraculo, fissi tamen, ut cornu, referrent altera parte. Iter, cum onerariis curru- bus, emensi, Vittebergam veniunt, et pro porta, quasi castra metantur. Diditur, extem­plo, per urbem fama, insolens quoddam hominum genus, idemque atrum armatumque, cum impedimentis, fere moenia subiisse: cum urbis praefectus, missis nunciis, unde gentium venirent, quo tenderent, quidque vellent occipere? Respondit, manipuli ductor, praeter opinionem, latiné: Emerici Thurzonis, Rectoris Academiae Magnifici, subdi­tos se esse; venire salutatum, herum suum, ut ei, novos honores, faustos felicesque gratularen­tur. Forte, disputantium collegio, in auditorio maiori, ex muneris praescripto, Emericus Ingenium Ar­vensium, litte­rarum amans et capax: ructici latiné docti: faceta, in eam rem, historia, ab Georgio Thurzone, filii Emerici caussa, Vittebergae procurata: b,) Sunt in adparatibus nostris, administrati, summa cum laude, magistratus eius, insignia monumenta, publicis typis, Anno MDCXVI. Wittebergac procusa, et ad hunc modum inscripta: Rectoratus Academicus, id est: Orationes, quas Comes Emericus Thurzo de Arva, etc. Rector hactenus Academiae Vittebergcnsis, etc. officii caussa publice habuit. cb Chorearum hoc genus, Hajdú Tántz, Hungari, Slavi, Hajdukowat, hoc est, more Hajdonum peditum Hungarorum, saltare, nominant. Vide Thurzo 1616.

Next

/
Thumbnails
Contents