Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMBRUM I. PHYSICUM 67 §.X. Quae de Materia, quam vocant, Medica, possent dici, in Liptoviensi Comitatu, breviter expromsimus.* Quia enim, adfines sunt, et situ, et naturae indole, regiones, non possunt non, iisdem rebus adfluere. Nempe, montes, silvosi, abietes, admirandae proceritatis [p. 16.] crassitieique, primos item, Carpathicae indolis, larices, et limbos, educant. Nemora, per declivia montium, fagos habent, passim robora, et quercus. Fruticum, infinita sunt genera, quae non est operae pretium recensere. Radicum medicatarum, tanta copia, quantam ne definire quidem possis. Gentiana, ad Zuberecz vicum, inexhausti proventus est. Tubera, quae nostri, Fungos Cervinos, vocant, cum alibi, tum in Geczelfalvensi nemore, reperias, uti praecipui incrementi, ita saporis, odorisque, efficacissimi. Metalla, si Zubrehlawenses ferri venas, neglectas eas, demseris, aut non insunt montibus nostris, aut indagata sunt nondum, quod disputent alii. Ceteroquin, cum a multis rebus aliis, quae beatam reddunt Hungáriám, destituitur Comitatus Arvensis, tum a vite in primis, et huius fructu, vino. Ergo, aliunde id invehi necesse est; puta, ex Hungária interiore, quando verum est illud Poetae: Materia medica Liptoviensi suppar: arbores montanae: nemorum: frutices: tubera: metalla ignorantur: Non omnis fert omnia tellus." MEMBRUM POSTERIUS POLITICUM Dc Incolis, Magistratibus, et Illustribus Familiis, Comitatus Arvensis. SYNOPSIS. Slavi, prisci Comitatus incolae: Polonis, quam Bohemis lingua et moribus similiores: Hungarice, praeter nobiles, vix quisquam loquitur §. I. Ingenium Arvensium, litterarum amans, et capax: rustici, latiné docti: faceta, historia, ab Georgio Thurzone,_yf/n Emerici caussa, Vittebergaeprocurata §. II. Iam parcius latina condiscunt, Arvensium agrestes: sunt in his, viri graves, et agendis rebus [p. 17.] idonei: reliquum vulgus, extra modum rusticum: corporis habitus: vestes: pectore, rigente bruma, aperto incedunt: qua utantur potione adversus tussiculam: morborum reliquorum medicatio §. III. 'Vide Bél 1735-1749. II. 542-543- Cf. Verg. Ed. IV jp.; Ovid. Ars amat. I. 757.