Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

60 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS Rowná Hora: Bubow: Rozudecz: Chotsch: Szesztrcs Montium ferae: ursorum vena­tus rusticus: nobilium mul­to adtentior: captura capre­arum difficilis, et parca: luporum occi­dio varia: vulpium calliditas: martesprae­stantium pellium: subolem dixeris, quod et parallelo tractu, procurrunt, et hic potissimum nomen reti­net, toto eo collimitio, quod ab Arvensium termino, in Moldáviám, usque, Poloniam, ab Hungária disterminantes. Vasta his sunt Liga, et saltuosa partim, partim intersertis cal- vitiebus, laeta. Picearum, isthic arborum genus in primis regnat, puta: abietes, pini, pi­nastri, limbi, et nulla non species alia. Ab occidente Rowna Hora, Bubow, Rozudecz, et plures alii, obscuri incertique nominis, montes, obsident. Idem et hic, arboris viget se­minium; sed per declivia, betula, et genere alio, interstinctum. Celsa haec sunt Liga, il­lud, tamen quod ad meridiem provinciae adsedit, celsissimum omnium. Chotsch, monti nomen est, quem ea regione, qua Liptoviae imminet; illic memoravimus.’ Qua mitio­ra ei sunt latera, vastae arbores increverunt; [p. 5.] quod ultra est, falcata pinus, quam Kosodrewina, vulgus adpellat, investit. Itaque, hieme, non minus, quam aestate, virescit mons, estque iucundi obtutus, si soles sint aprici. Eiusdem naturae est et mons Szesztrcs, silvas, et nemora, quibus, consertam regionem videas, qui explicare vellet, nae ille, la­borem sibi conflaturus esset, non eum quidem exsuperabilem; sed discrepantem tamen, ab instituto nostro. §- III­Regionem ita comparatam, lustra feris praebere opportuna, nemo non videt. Hospitantur inibi, ursi, maiores illi; et exiliores, quorum venatus, qui, aut fortuito, aut destinata ope­ra fiunt, lacertos rusticorum, non raro, exercent. Vidit superior, et nostra haec aetas, inu­sitati adeo roboris agrestes, ut, sine telo, glandeve, tenui armati securicula, cum imma­nibus belluis, nihil dubitarint congredi, quibus tandem deiectis, detraxere exuvias, quas tanquam in triumpho, magna sui ostentatione, per vicos circumgestabant. Adcuratiores sunt venatus, quos viri nobiles instituunt, tunc potissimum, cum est opportuna, his eiusmodi oblectamentis, tempestas. Nam, et insidias rite instruunt, et, nullum non ve­natici instrumenti genus, scite adhibent. Eadem, quin maiori adtentione, caprearum in­stituitur captura. Vafrum ferae genus est, et quod fallit insidiantes, tum etiam, cum in casses impulsum credas. Ergo sive iaculatores rustici, sive nobiliores quique, quibus ve­nationis, hoc genere volupe est tempus fallere, adparatum, ad eam rem, adferunt, quem minime reris. Raro tamen plures intercipi videas, etiam solertissima indagatione. Lupi, sanguinolentes grassatores illi, et frequentes sunt, et ovium gregibus, damnosi. Ergo, quacunque datur, arte, tolluntur e medio. Observatum est non raro, vulpes, pascenti­bus ovibus, tamquam pabula et ipsae sectarentur, immixtas, correptis clam hic et illic, agnellis, in pedes se coniecisse. Quare adtentos, ad gregem pastores oportet esse, ne ini­quissimae animantes, damna, in tenella pecude, edant. Pelles profecto, huiatium vul­pium, quin et ursorum, luporumque, in pretio [p. 6.] sunt ob pilorum praestantiam, et densitatem, quod et de martibus, quae, per opaca silvarum magno numero inerrant, ac­cipiendum, enimvero saepissime, et heic: Venator capta marté superbus abit" Vide Bél 1735-1749O II. p. 516. Cf. Martialis Epigr. XII. jy. 18.

Next

/
Thumbnails
Contents