Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
COMITATUS ARVENSIS, PARS PRIOR, GENERALIS. PROOEMIUM. Ventum est tandem, ad terminum Hungáriáé Cis-Danubianae, quam Tomis quatuor, ita complexi sumus hucusque, ut, quidquid citeriori amnis parte Comitatuum fuit obvium, summa,' id omne, exaggerataque adcuratione designaremus. Crevit, sub manu, ad eam molem, opus, quam ne animo quidem poteramus praecipere, dum ad scribendum accederemus. Neque eam diligentiam, temere quisquam accusaverit, nisi rerum patriae fastidiosus: quando id nobis negotii, haud sane inviti conscivimus, ne, quantum eius fieri potuit, sicco pede transiremus quidquam, cuius notitiam, necessariam utilemve, aut iu- cundam lectoribus futuram, cum ratione opinabamur. Sed de his viderint, iusti conatuum nostrorum existimatores. Nos iam, quod est, Cis-Danubiana Hungáriáé parte hac, longinqui nostri laboriosique itineris, residuum, \n Arverni ista, ad quam delati sumus, provincia, conficiamus; flexuri demum peregrinationem, in regionem Hungáriáé Trans- Danubianam. MEMBRUM PRIUS PHYSICUM De Situ, Natura et Opportunitatibus Comitatus Arv ensis. 1 corr. ex suma