Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
230 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. I. SECT. II. ager, eluvionibus Kiszuczae amnis, infestus: est in haeredi- is Szunyoghi- orum. Varinii1 sedes: decrevit extra modum: ob frequentia, priscae, et nostrae aetatis, incendia. Solna, olim Comitatus Zilinensis metropolis: positu est amoeno, et ad rem faciendam, commodo. Aedificiorum habitus: colatur scrupulose, laetificeturque liberalius, non semper colono respondet. Reliqua, sic satis commoda sunt; si exundantis [p. 114.] Kiszutzae damna, velis demere, quia enim, increscentibus undis, praeceps, extra modum labitur, quidquid glareae, et lapidum, toto retro alveo, corripuit, eiicitque passim, et agros prataque adfinia, obruit. Est in ditione Budetinensi, quam a Szunyoghiis teneri, ad eius arcis mentionem, diximus. II. Oppidum Varyn Adsedit ad Vagum, eodem, quo est Budetinum, margine, uno inde milliari, in orientem reductum, et montibus Ovariensium, vicinum. Interluitur amne Bela, e collimitio Arvensium delapso. Laxe olim colebatur, ab industrio hominum genere, qui rus oppido circumsitum, solerti rusticatione, noverunt, in rem suam, vertere. Itaque, habebat, incolas, si non divites, saltem egenos minus, quam sunt hodie. Multae, inde a retrusa aetate, calamitates adflixere oppidum, atque in his potissimum, incendia. Duo horum in ephemeridibus suis adnotavit Záwodszkyus:* Anno MDCXIII. die p rimo Aprilis, oppidum Varyn miserabiliter exustum est,2 ab hora septima diei: cui anno MDLXXX. simile excidium acciderat. Creberrime postea redibat idem illud infortunium, ad nostra usque tempora. quae res, non incrementa modo oppidi retardavit, sed detrivit etiam pristinum eius [p. 115.] habitum. Est in ditione Ovariensi, quam Pongrdcziorum esse, supra retulimus. III. Oppidum Solna §.I. Solna, Slavis Zilina, Germanis Silain, dicitur, dubio vocabuli etymo: nisi credas, amnem Zilinka, nomen oppido communicavisse. Metropolis olim fuit, Comitatus Ziliniensis, cuius supra meminimus; a qua tamen dignitate, tunc deturbata est, cum cessante dominatione Stiboriana, tota haec ora, cum reliquo Comitatu, reduniebatur. Positus oppido, amoenus non minus, quam ad rem faciendam, commodus obtigit. Nempe, milliaribus supra Trentsinium septem, hilari planitie, quam pone Vagum, lata vallis intermittit, sinistro amnis latere, insedit. Vetus est colonia, quam prisca regum indulgentia, ad oppidi modum evexit: hinc privilegiatum oppidum, dici audias. §.II. Atque, instructum est omnino instar elegantis urbiculae: muratis hic, materiatis alibi, aedibus. Forum ei quadrangulum, cuius domus, praestructis, pro fronte porticubus, eximiam mercatibus praebent opportunitatem. Totus enim, quantus quantus eius est ambitus, pluvio quidem caelo, perfugium, fervente contra sole, umbras praebet, fora agentibus. Reliquum oppidi, plateis intersecatur, recto tramite, ex foro huc illucve, 1 corr. ex Variny 2 Závodszky 1743. p. 368. om. * Vi de Závodszky 1743 .p.j68.