Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis

226 COM. TRENTSINIENSIS PARS SPECIALIS MEMBR. I. SECT. I. possessores prisci: horum successores. Arcis moles tripartita. credo; haud inficiatus, Bohemos esse potuisse, qui eam excitarint. Arguas id, ex arcis vocabulo, quod prorsus Slavicum, seu Bohemicum est, molemque notat volatilem; for­te, quod celsitatis tantae est, quantam volatu aves vix possunt emetiri. Fuit olim, in re­gum potestate, dum vel pignori daretur, vel repraesentato aere, prorsus alienaretur. Iure hypothecario possessam fuisse a Nicolao Kosztka de Szedlecz, constat rerum peritis. Atque diutius omnino Kosztka, arce potitus fuit, toleravitque isthic obsidionem, iussu, sicuti reor, Ferdinandi I. a Nicolao de Turri, susceptam. Acre enim, et irrequietum Kosztkae ingenium erat, pronumque ideo, seu ad fraena mordenda, seu ad lacessendos vicinos. Memoriam, irritae obsidionis, versus, qui in arce adhuc superant, palam loquuntur: Nicolaus Kosztka, hac modica defensus in arce, Nicolaum Turri, cedere turpe fecit' Post eum Franciscus Thurzo, Kosztkae gener: quippe qui, filiam eius Barbaram, priore matrimonio, sibi iunctam habuit; arce, et adtributa huic ditione, potitus est; ea usus pro­videntia, ut cum haereditariam sibi, adnuente rege fecerit, simul Ferdinandi I. bene­ficio, successionis iura, si defecerint masculi, et filiabus, communia esse impetraverit, quam ei facultatem anno MDLVIII. collatam, in vetustis schedis [p. 107.] reperimus. At, Francisco, anno MDLXXV. die XVII. Martii, mortuo, non erat illa sanctione opus, quando Georgius filius suus, sequuto anno, ita iubente Ferdinando, haereditatem eam potuit adire: quod idem ius, Emerico quoque, quem ex Elizabetha Zobor, Georgius susce­perat, intemeratum mansit: dum eo fatis praematuris, anno MDCXXIII. concedente, femineum illud ius, inire coepit, exercerique. Arcis praetorium a Thurzonum fere singu­lis, vel incrementi aliquid accepit, vel ornamenti. Lubenter enim heic diversabantur, ute- banturque ad secessum, salubri amoenoque hospitio. Quam ob rem, diligenter subinde, veteres munitiones, instaurabant; quin educebant etiam novas, ut diverticulum eo tutius haberent, adversus latrunculorum incursiones. Superat hodieque, et refert, quasdam, Thurzonianae magnificentiae, tabularii^ item, reliquias, dignas oppido, quas diligentius excuterent, harum rerum curiosi. §- II. Ceteroquin, arcis moles, tripartito substructa est, quam ideo inferiorem, mediam, et su­periorem adpellant, ex positionis habitu. Puteum, media habet, per durissimas petras ca­vatum, et ad eam, depressum altitudinem, quae circumiectarum vallium situi, respon­deat. Eius profundum, inde cognoscas, quod hauriendis aquis reste indigeat, longo cras- soque adeo, qui nummis tercentis, [p. 108.] quosflorenos vocant, vix queat, ab artificibus redimi. De fatis, quae bello subierit arx, nihil relatum accepimus: pronum est tamen ad colligendum, eandem illi fortunam fuisse, quam regio circumsita, externis nunc, nunc qJ Refertum id aiunt, diplomatibus, chartis, et nullo non gentis Thurzonianae, instrumento alio. Epigramma etiam a Wagnero in Analecta Scepusii publicatum, ubi vero „Nicolaon Thuri” legitur. Vide Wagner 1774—1778. II. 204.

Next

/
Thumbnails
Contents