Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

116 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS abdicat se praefectura Georgius. Qualem se praestiterit pacis studiis: tumultuan­te Botskaio mansit in fide Caesaris: reducit, mor­tuo Botskaio, ad obsequium Hungaros: satu acriter veste dissecta, porro salvus evasit. Eodem die Matthias Ostrosith, a Tureis de­collatus, III. Novembris, Illaviae sepultus est. Quae postea in obsidione Budae, quam du­ctu Archiducis Matthiae, anno MDCII. Christiani susceperant, partes, quae virtus fuerit, Georgii, longum foretn) explicare. Illud mirere, cum in summa laude versaretur Thurzo, essetque inter duces Hungaros, facile, et manu, et consilio, promtissimus, praefectura tamen Ujváriensi maturius, quam optassent Ordines, se abdicavisse. Iisdem1 Comitiis, puta, anni MDCIV. inquit IsTVÁNFFYUs[p. 109.]°1 Georgius Thurzo,2 praefectura regni ultra Danubiana,3 qua in locum PdlffiP suffectus, non sine laude functus fuerat, sese abdica­vit, inque eius locum, Sifridus Colonitschius,3 iam pridem in Hungáriáé6 civem receptus, ipso commendante Thurzone,7 successit: quamquam non deessent, qui, ex indigenis creandum ali­quem, censerent. §.XXVI. Posteaquam, bellico hoc magistratu, sese expedivit Georgius, totum se pacis studi­is tradidit. Itaque, frequens ei atque intimior cum Matthia Archiduce, qui tunc pro fratre Rudolpho, Hungáriám gubernabat, consuetudo intercessit. Fidem profecto, et tunc Caesari intemeratam servavit, cum tota, ductu Stephani Botskaii, tumultuaretur Hungária, qua sua constantia, id meruit, ut inter pacis arbitros, de qua cum Stephano Illyesházio, Botskaii legato, Viennae agebatur, Hungarorum consiliariorum, primus1^ cen­seretur. Quin, et in concilianda, cum Tureis, pace Zitvd-Torokensi, praecipua Thurzonis opera fuit. Triumviris,8 9 inquit historicusq) Iohanni Molardof Adolpho Althano, et Nicolao Istvánffyo,10 princeps alios adiunxit, quo solemniorn esset tractatio, Georgium Thurzo[p. llO.Jnem,12 Franciscum Battyánium,13 Sifridum Colonicium, Christophorum Erdődiumf Thomae filium. Nusquam tamen Georgii, seu in Caesarem fides, seu in patriam amor, magis eluxit, quam cum sublato e vivis Botskaio, cum collega Sigismundo Forgách, Hungáriám superiorem, Caesaris iussu, atque ex praescripto pacis Viennensis, ad obse­quium Caesaris, reduxit. Prolixe rem omnem narrat IsTVÁNFFYUsr) et haud sine lau­de Thurzonis. Pacatis,15 inquit, in hunc modum, in superiore Pannonia, rebus, Thurzo,16 ad n2> Lege Istvánffyum Lib. XXXIII. p. 790. seqq. °"1 Eodem Libro p. 806. p'^ Vide Istvánffyum Libro XXXIV. p. 840, 34. et pag. 842, 28. p. 844. 16. Adde Pacificationis Viennensis Prologum, item Epilogum. q'-* Ibidem p. 844, 36. ^ Loco cit. p. 848, seqq. 1 Istvánffy 1622. p. 806. Hisdem (!) in 2 Istvánffy 1622. 1. c. Turzo 3 ultra Danubiana Istvánffy 1622.1. c. ultradanubiana 4 Istvánffy 1622.1. c. Paljfii 5 Istvánffy 1622.1. c. Colonicius 6 Istvánffy 1622. 1. c. Ungariae 7 Istvánffy 1622. 1. c. Turzone 8 Istvánffy 1622. p. 844. add. qui... susceperant 9 Iohanni Molardo add. a nobis sec. Istvánffy 1622.1. c. 10 Istvánffy 1622.1. c. Isthvanffio 11 István­ffy 1622.1. c. solennior 12 Istvánffy 1622.1. c. Turzonem 13 Istvánffy 1622.1. c. Battianium 14 Ist­vánffy 1622.1. c. Erdodium 15 Istvánffy 1622. p. 849. add. igitur 16 Istvánffy 1622.1. c. Turzo Vide Istvánffy 1622. p. 841).

Next

/
Thumbnails
Contents