Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 113 Franciscus II. sine haerede mortuus; Georgius VI. Anna, Catharina, et Ursula. Filiarum primogenitam Annam, Stephano Perényo primum nupsisse constat, ex quo ma­trimonio, Michael Perény natus est. Perényo decedente, nupsit Michaeli Czobor, Emericum Czoborenixa. Catharina in manus Gabrielis Révay venit, ex qua, felici traduce, Franciscus Révay, Révaiorum, Petri puta, Michaelis, et Paulli, abavus, natus est. Ursula denique, Stephano Gyulaffy de Ratthót, in matrimonium data fuit; quo mortuo, votis secundis, Francisco Getzy de Ablantz Kürth, nupsit, filiam enixa Susannam, Iohannis Lengyel, post­ea consortem. §. XXIII. Georgius iam, ordine VI. meretur nominari, [p. 103.] insigne, per fastos Hungaricos, nomen, expendendum, eo maiore diligentia; quod, et belli, et pacis studiis, atque in re­gem ac patriam fide, unus omnium, sua aetate, maxime excelluit. Vitae, summi viri cur­riculum, Georgius Záwodszky, Thurzoni a secretis, ideoque rerum eius plane con­scius, compendio, expressit.’ Natus est Georgius Thurzo, in arce Léthava, Francisco Thurzo, et Catharina, Comite1 a Zrinio, parentibus: anno Christi MDLXVII. die II. Septembris. In aulam Ernesti Archiducis2 traditus,3 anno MDLXXXIV.f)4 Sophiam Forgách, duxit in consortem, anno MDLXXXV.5 circa feriam6 Martini. Elisabetham Czobor, alteram consortem, anno7 MDXCII. d. II. Februarii. Consiliarius Rudolphi II. Imperatoris creatus anno8 MDXCVIII. mense9 Martio. Pincernarum Regalium, per Hungáriám, Magister et Baro, anno MDXCIX. Generalis, partium cis-Danubianarum et Supremus Ujvariensis Capitaneus factus, anno MDCII. die XII. Septembris. Dapiferorum Regalium per Hungáriám10 Magister, anno MDCIV. Comitis perpetui de Arva titulo insignitus per Rudolphum II. anno MDCVI. [p. 104.] Insignium, seu armorum auctione, per eundem Imperatorem decoratus, anno MDCVII. Georgii VI. res: vitae curriculum a Záwodszkio, in compendio datum 13 Caussam, cur eodem hoc anno, Ernesti Archiducis aulam deserere coactus sit, Isaacus Abrah amides Hrochotius, in oratione funebri p. 19. 6c 20. expressit: Praeter spem, inquit, et exspectationem^ accidit, ut aulicum hoc, elegantiorum morum, Heroicarumque exercitationum emporium, suae Celsitudini, diuturnum esse non potuerit, istam occasionem quodammodo intercipiente et interpellante12 luctuoso obitu, Illustrissimae Comitissae, et Dominae Genitricis desideratissimae, ut ab hoc unico, post Deum, materni solatii praesidio, et curatela depulsus invitus tandem cogeretur, Archi Ducis13 aulae studiis atque officiis14 valedicere, ditionum suarum unicus haeres, administrationem suscipere, cetera. * 373 1 Závodszky 1743. p. 372. comitissa 2 Závodszky 1743. p. 373. add. Austriae 3 Závodszky 1743. 1. c. traditur* corr. ex MDLXXV. sec. Závodszky 1743. 1. c. 5 corr. ex MDLXXV. sec. Závodszky 1743. p. 373. 6add.aBelio 7add.aBelio 8add.aBelio 9 pro mense Závodszky 1743.1. c. in 1 ° per Hungáriám deest apud Závodszky 1743. 1. c. 11 Abrah amides 1617. p. 19. expectationem 12 corr. ex interpolante sec. Abrah amides 1617. p. 20. 13 pro Archi Ducis Abrah amides 1617.1. c. Archi Ducalis 14 atque offi­ciis add. sec. Abrahamides 1617.1. c. Quae hic sequuntur („Natus est... suae XLIX”), vide in Závodszky 1743. pp. filii et filiae.

Next

/
Thumbnails
Contents