Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
110 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS esse, velit, ut nesciam, ullis verbis, quantum nomini tuo faveam, exprimere: verum, hoc tamen petere non omittam ('scis enim quantum sollicitus est amor), ne me per oblivionem, ex tuo sinu dimittas. Vicissim ego diligentem, charitate complectar immortali, faciamque promptissime, tui nominis gratia omnia, quae gratus quispiam et amori constans, facere posset ac debet. Casparem nostrum Velium, mihi iam olim diu, ob ingenium litterasque, et ob multa item offcia, unice commendatum, cum tu quoque commendatione diligenti prosequeris, adiiciam libenter, ad priora, corollarium, ut intelligat, quam non sterilis fuerit, tam magni et gravissimi viri, commendatio. Mitto in praesentia Amplitudini tuae exiguum pignus [p. 97.] meae erga te observantiae, quod pro tua humanitate grato accipies animo. Nomismata videlicet quatuor, aurea, bonorum imperatorum. Sic enim accepi, te plurimum eiusmodi rebus, ex vetustate nobis relictis oblectari. Si quid praeterea est, in quo tuae charitati gratificari possem, exige, aut fac, ut, intelligam, et factum puta. Valefeliciter! DatumX. Aprilis MDXXII. Tantum, ea aetate eruditio valuit, ad existimationem, et conciliandos, versantium, in summa dignitate virorum, animos, his, qui vitam degebant umbraticam. Hodie illud poetae occinas: Ipse licet venias Musis comitatus Homere, Si nihil adtuleris, ibis Homere foras.' Eo quod, ex elegantis, in quo agimus, seculi more Nunc est barbaries grandis habere nihili’ Supervixit Stanislaus fratri, annis XX: quippe, anno demum MDXL. XV. Calendas Maii, humanis rebus exemtus. Breve ei epitaphium sui posuere: quod istiusmodi est. Stanislaus Thurzo,1 Episcopus Olomucensis, obdormivit in Domino: hic post SOMNUM TUMULATUS, REQUIESCIT. Additi praeterea versus, neque phalerati, neque ieiuni: Quis2 * sub hoc saxo positus? Viator! Scire si gestis? brevibus monebo: Pontifex Thurzo, pius ac modestus? Cetera:4 nosti. 1 Paprocky 1593. i82r Turzo 2 Paprocky 1593. 1. c. qui 3 Paprocky 1593. 1. c. benignus 4 Paprocky 1593.1. c. caetera Ovidius Ars amat. II. 2yp-28o. Ovidius Amores III. 8, 4. Hoc epitaphium atque poema inferius citatum, quae quondam monumento Stanislai Thurzo iri ecclesia Cathedrali Olomucensi posito erant insculpta, hodie iam non exstant. Textum eorum publicavit Paprocky 1593. 182'. Vide Rothkegel 2007. p. J40., qui epitaphium poemaque ex Paprockio edidit ibidem. Quo opere Paprockii Belium usum esse haud veri simile est, cum textus poematis ab eo citatus in pluribus locis a textu Paprockiano discrepat; nisi credas has differentias a Belio sive eius copista esse ortas.