Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS 108 constituit. Datum Olomucii, XI. Ianuarii.* Habent heic, quod intueantur superioris, et in­ferioris ordinis, praesules. §.XX. Laudes Stanislai a Dubravio, compendio expressae: Erasmi ad Stanislaum, epistola: In compendio laudes viri expressit, Iohannes Dubravius/71 quas eo minus silere fas est, quod ab successore suo, episcopo itidem Olomucensi, profectae sunt: raro admodum exemplo, ut laudari videas [p. 92.] mortuos ab his, qui eorum opportunitates, et mu­nia, successere. Per idem tempus, inquit, (cum Wladislaus rex Olomuci diversaretur)1 Stanislaus Thurzo, Roma Olomucium veniens, regem suum, qua decuit, reverentia, sa­lutavit, pontificatumque Olomuciensem2 iniit, aliquamdiu3 pontifice vacuum: eoque gratior adventus eius omnibus fuit, auxitque ipse gratiam, in tantum ornatus cunctis'4 dotibus, ponti­fice dignis, in quantum ornari cupit5 humana <vitapastoris casti, sobrii, pii, atque ea>b sim­plicitate simplicis, quam cum prudentia, Dominus miscuit, inquiens. Estote simplices sicuti7 columbae et prudentes sicut serpentes. Merito itaque, non solum apud domesticos fidei, sed etiam apud eos, qui extra domum DEI, in speluncis versantur, ob vitae innocentiam gratio­sus fuit. Haec ille. Sed, cum sit character animi, epistola, ut inquit sapiens, addo, erudi­tionis etiam, non possum mihi impetrare, quin Erasmi, ad Stanislaum, et huius, ad illum, litteras heic interseram, ut sit, quo se, ingenuae mentes, ad parem amicitiae cul­tum, exstimulent. Et Erasmi quidem epistolaz,) ad Tiiurzonem, sic habet: Miro quo­dam affectu prosequebar germanum tuum, Thurzonem episcopum Wratislaviensemf illius litteris amantissimis, ad amicitiam provocatus, quum [p. 93.] neuter alterum in vita vidis­set: imo, quum ille nostram imaginem conspexisset, in meis lucubrationibus, ac vicissim mihi sui pectoris ideam in unis atque alteris litteris, expressisset: quo9 mihi fuit10 acerbior, eius viri mors, non tantum, ob id quod ipse tantum patronum et amicum amisissem: etiamsi nullam ego iacturam in rebus humanis graviorem esse iudico, quam amici probi: verum multo magis, quod tantum ornamentum ecclesiae, mors praematura terris eripuisset. Ut olim, noMun' pijv vap-brjKOcpópoi navpoi Se re11 ß0K%oi:12 ita hisce temporibus, non omnes episcopi sunt, qui mitras gerunt. Atqui hinc certissima spes est, fore ut floreat Christi regnum, quod quotidia­nis votis, ut adveniat optamus omnes, si viri tui similes, non solum maiorum imaginibus, ve­rum etiam Christi dotibus insignes, admoti gubernaculis ecclesiae, quidquid habent, velfortu­nae, vel dignitatis, vel ingenii, id omne conferant in commoda gregis concrediti, et in lucrum eius, cuius reddituri sunt omnem rationem. Hunc moerorem mihi, si non ademit, certe leniit, Historiae Bohemicae Lib. XXXII.13 p. 260, 56. z) Lib. XVII. p. 533" I cum... diversaretur add. a Belio 2 Dubravius 1602. p. 260. Olomucensem 3 Dubravius 1602. 1. c. aliquandiu 4 add. sec. Dubravius 1602. p. 261. 5 Dubravius 1602. 1. c. capit 6 verba vita... ea ob errorem copistae omissa add. sec. Dubravius 1602.1. c. 7 Dubravius 1602.1. c. sicut 8 Erasmus 1541. p. 533. Vratislaviensem 9 corn ex eo sec. Erasmus 1541.1. c. 10 corr. ex fuisset sec. Erasmus 1541.1. c. II corr. ex Síére 12 corr. ex ßvKXOi 13 corr. ex XXXI. sec. Dubravius 1602. p. 260. Epistola scripta est anno 1506. Vide Rothkegel 2007. p. ioj. Vide Erasmus 1541. pp. 533-334. Litterae novissime publicatae sunt in Rothkegel 2007. pp. 175-178.

Next

/
Thumbnails
Contents