Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)

Kubinyi András: Politikai vitakultúra a Mohács előtti Magyarországon

POLITIKAI VITAKULTÚRA A MOHÁCS ELŐTTI MAGYARORSZÁGON 195 quibus undique periculis circumventa sim, omnes mee defensionis (!), quibus vos tuebar, in dicionem inimicorum meorum redacte sunt, ab omnibus et vici­norum et vestrorum defensionibus destituta sum, si vobis dicere fuit, fructus meos, quos ego vobis ubertim semper effundi, colligere, si tot meas opes, quibus vos omnifariam divites semper feci, a tot annis percipere, videte per vitam ves­tram et maiorum vestrorum munimenta, quorum ego ossa in gremio meo com­plexa teneo, ne me, quam pro sanguinis sui effusione parentes vestri sicuti et incorrupti viri aquisierunt, adhuc magis desolari, et in potestatem cruentissi­morum hostium vestrorum et meorum per avariciam et socordiam delabi per­mittatis. Hoc rogant maiorum vestrorum sepulchra et cineres, qui pro vobis ac patria vestra honesta morte occubuerunt, hoc virgines vestre, hoc vidue, hoc misere anime, qui in locis finittimis continuo periculo subiecti sunt, hoc denique omnes calamitosi oppressi Hungari, vestri fratres, qui pro vobis, pro libertate, pro patria non opus solum et facultates, sed sanguinem edam atque vitam contra hostes continue effundunt. Ne se per fortunas vestras deseratis, sed dum spirant adhuc, dum valent atque urgent, non verbis et clamoribus, sed facto ex tot afflicionibus eliberetis. Illos putare nunc cum coniugibus atque parvulis liberis ante vestros pedes obiectos esse, vos quod per Christum, per maiorum suorum forda facinora, per miseram et infelicem eorum vitam orare atque ob­testare, date operam cum vobis in presencia optima occasio ablata sit, ne se ab hac religione Christiana, in qua ipsi edam mori cupiunt et maiores sui mortui sunt, propter principum nostrorum avariciam et ignaviam avelli et in nefan­dissimorum Turearum arbitrium venire sinatis.

Next

/
Thumbnails
Contents