Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)

Kubinyi András: Politikai vitakultúra a Mohács előtti Magyarországon

POLITIKAI VITAKULTÚRA A MOHÁCS ELŐTTI MAGYARORSZÁGON 193 enecati, quod si vos conservande patrie tanta cura haberet, quante principes nostros perdendi nos habet, profecto salvi essemus, ut agnosceretis hominibus sceleratissimis. Ego quoque censerem, sunt enim homines et erroribus subiecti, dummodo flagiciis eorum indulgencia vestra aliquod temperamentum adhiberi posset, et non illa in perniciem vestram propediem esset casura. Concordia enim vobis cum ipsis nulla potest fieri, nam ipsi rapere, furari ac omnia in suum usum sicuti hactenus fecerunt, vertere volunt, vos a rapina eos prohibere inten­ditis, illi in contumeliam vobis dominari cupiunt. Vos libertatem vestram recu­perare nitimini, illi perdere patriam per avariciam sumunt, vos per sanguinis vestri effusionem defendere laboratis. In tam diversis itaque voluntatibus, que nam potest esse pax aut concordia? Te, te Stephane Werbewczy, qui huius rei fons es atque origo, appello, et tuam fidem requiro, quid agis. Edam atque edam considera, omnium oculi in te sunt confecti, te omnes intuentur, observant, quo vestigia vertas, aspiciunt. Dicunt te jam dudum pecunia esse corruptum, linguam, patriam, salutem te vendidisse aiunt, et quitquid agis, tui commodi, gratia te agere autumant. Vos itaque, viri fortissimi, qui huic incepto adhesistis, admonitos esse velim, quod agatis diligenter ac sedulo perpedite, utrinque vobis premia sunt proposita. Certant hinc fides, illinc largicio, hinc decus, illinc turpitudo, hinc fortitudo, illinc ignavia cum summa avaricia atque timiditate coniunda, hinc libertas vestra, illinc perpetua servitus, utrum horum malitis, diligenter consi­derate, nam nisi viriliter et animose ea, que incepistis, perfeceritis, perpetuo infames et servi sitis. Necesse est, ambiunt vos nunc undique, multa pollicentur, magna dona sunt illi oblata, qui vos mercede sanguinis vestri corrumpat, qui vestram fidem famemque pecunia meretur. Cavete viri integerrimi, ne cui teme­re credatis. Blandiuntur enim sicuti lupi solent agnis, sicuti aucupes avibus, quicquid dant, tamquam escam in humum, ut vos capiant, ut perpetue igno- minie subiciant, ut perdant. Nam ea, que de vobis senciunt, quis ignorat, alios ex vobis excoriandos, alios occulta morte tollendos, alios publica, ad terrorem aliorum enecandos, iamdudum destinarunt. Agite igitur, ut omnia caritate pat­rie postponatis, si moriendum est, quid honestius, quam pro iusticia, pro publi­ca salute, pro tuenda patria mori ? Si vivendum nisi quis honeste vivat, mor­tuus atque conclamatus habetur. Expergescemini, ut fortes viros decet, ut pru­dentes consultores, ut veros et incorruptos patrie defensores. Excitate populum ad gloriam, ad immortalitatem, ad libertatem, qua homini generoso carius preciosiusque nihil est, recuperandam. Non deerunt (?) opes, si audebitis, non amici, non iusta causa, non deus ipse immortalis, qui horum delicta castigata esse vult, et vestros animos ad hoc agendum excitavit. Habebitis agere non cum hominibus, aut vestri similibus, sed cum epulonis (!) vinolentis, cum cocis, cum lenonibus, patenariis principibus, cum furibus, cum predonibus et proditoribus patrie vestre, denique cum timidis atque ignavis. Bellicis pugnabunt hinc gla­dii, secures, clipei, haste, sagitte, illinc cantari, pocula, paropsides, olle, sarta­gines et omnia coquinaria instrumenta, inter que ipsi totum vite cursum exerci­tarunt. Circumspicite a minimo usque ad maximum, quis erit, qui vobiscum hac radoné, si vos viri eritis, audet contendere, cognoscunt vicia sua, aguntur mala

Next

/
Thumbnails
Contents