Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)

Henzsel Ágota: A Várdai család birtokügye 1550-ben

140 HENZSEL ÁGOTA super exequione pretactarum litterarum adiudicatoriarum nondum exceperint. Nihilominus tamen vos paria earundem litterarum relatoriarum [...] vestrarum dicte domine exponenti modis omnibus extradare debeatis et teneamini [...] aut dolus in hac parte [...] aliqualis secus non facturi. Datum Vienne feria quinta [...] anno [...] millesimo quingentesimo quinquagesimo. Nos itaque [...] domini locumtenentis palatini in omnibus satisfacere volen­tes ut teneamur prescriptarum [...] premissa execucione relatoria in prothocollo istius ecclesie nostre diligenter requirentes comperimus hanc tenorem conti­nentes. Nos Georgius Body prepositus et conventus ecclesie Sancte Crucis de Lelez memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit univer­sis, quod nos litteras serenissimi principis et domini domini Ferdinandi divina favente clemencia Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. regis semper augusti, infantis Hispaniarum, archiduci Austrie etc. domini nostri clementissimi ad- iudicatorias sentencionales Posony feria sexta proxima ante festum [...] Pente­costes proxime preteriti instante scilicet termino celebracionis iudiciorum festi beati Georgii martiris similiter proxime preteriti ad quam [...] terminum uni­verse cause regnicolarum decem et octo comitatuum pardum superiorum et transtibiscanorum ex publicis constitucionibus adiudicatorias solite per maie- statem regiam generaliter fuerant prorogate, pro parte egregii Michaelis de Kys- warda contra generosam dominam Cristinam relictam egregii lohannis de ea­dem Kyswarda confectas et emanatas modumque et formam cuiusdam iura- mentalis deposicionis necnon reambulacionis, estimacionis, occupacionis rerum­que et bonorum mobilium ablacionis et dampnorum reffusionis in se experimen- tes nobis preceptorias loquentes et directas summa cum obediencia recepimus. Iuxta quarumquidem continendam nos mandatis ipsius domini nostri regis nobis litteris in eisdem adiudicatoribus sentencionalibus iniunctis obedire volentes, ut tenemur primo una cum nobili Mathia de Baka homine dicti domini nostri regis inter alios homines eiusdem regios nominatim conscriptos expresso nostrum hominem religiosum videlicet fratrum Petrum de Czegled sacerdotem socium nostrum conventualem ad contenta prescriptarum litterarum prefate maiestatis regie domini nostri clementissimi adiudicatoriarum sentenciona- lium fideliter peragenda et exequenda nostro pro testimonio fidedignum duxi­mus destinatum, qui tamen exinde ad nos insimul reversi nobis uniformiter retulerunt eo modo, quod ipsi feria sexta proxima post festum beati Dionisii martiris proxime preteritum primo ad faciem oppidi Kyswarda vocati in comi­tatu de Zabolch existentis vicinis et commetaneis eiusdem universis et signanter nobilibus Thoma et Alberto Hodos de Mihaldy, Ladislao Balogh de Jeke, Sigis- mundo de eadem Jeke, Iakobo de Synyw, item Andrea Themeswary in persona egregii Georgii Melyth prefecti arcis Kyswarda necnon provido Mathia Meggye- sy in persona generose domine Petronelle relicte egregii condam Ambrosii de Kyswarda inibi legitime convocatis et presentibus accedentes, ibique prefatus homo dicti domini nostri regis dicto testimonio nostro sed et prefatis vicinis et commetaneis ibidem presentibus nobilem Petrum Nagy provisorem prefate do­mine Christine convicte ad ostendum [...] ipsius domine [...] admonuisset, quo

Next

/
Thumbnails
Contents