Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

afflicto pacem propediem cuiusmodi affuturam,4 qua et hominum dissidentium animi coniungantur et ditiones a regno avulsae ad suum unum corpus restituantur. Pro quo tam optato nuntio ingentes ago et habeo Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias, et a Deo votis omnibus precor, quo ista, ut in spe sunt, succedant, perficiantur et in io multa diuturnitate temporum permaneant confirmata. [2.] Spectabilis et magnificus dominus Andreas comes de Taczin castellanus Cra- coviensis, primarius in ordine et statu secularium regni huius consiliarius, cum istuc ex quodam animi sui instituto ad regiam istam Hungáriáé maiestatem se conferret, istinc postmodum Hierosolimam usque voti solvendi causa profecturus,5 petiit se a me is Dominationi Vestrae Reverendissimae commendari. Quem tametsi ego, pro sua virtute et mutua, quae illi cum Dominatione Vestra Reverendissima intercedit, coniunctione nulla commendatione egere sciam, pro meo tamen in illum officio et amore Domina­tioni Vestrae Reverendissimae ita eum commendo, ut neminem magis velim aut possim commendare, illamque rogo plurimum, ut cum pro sua humanitate illum istic amice 20 excipere et tractare voluerit, ultra haec sua officia aliquod etiam mea causa grati sui animi erga illum adicere et declarare non gravetur, ut intelligere possit et Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me benevolentiam singularem et hanc de se meam com­mendationem non vulgarem esse. Quod vicissim Vestrae Reverendissimae Domina­tioni omni gratificatione et amicis officiis referre per omnem occasionem curabo. 25 Cuius benevolentiae et amori fraterno me commendo optans ex animo, ut dominus Deus concedat illi longam vitam, bonam valetudinem et in rebus omnibus optatam felicitatem. Datum. 199 István Brodarics to Tamás Nádasdy Buda, 19 July 1533 Manuscript used: MOL, L 185, Brodarics-levelek, fol. 78 -79. Published: Kujáni Gábor. Brodarics István levelezése 1508-1538, Történelmi Tár, 1908, 330—331.; Georgius Pray, Epistolae procerum regni Hungáriáé, Posonii, 1806, 11. 39-40. In Hungarian: V. Kovács Sándor (ed.), Magyar humanisták levelei XV—XVI. század, Budapest, 1971, 589-590. The good news arrived from Gritti yesterday that the Sultan and Ferdinand agreed upon peace in Istanbul, but only on the condition that Ferdinand has to reach an agreement with King John as well. Gritti was authorised by the Sultan to arrange and lead the talks. Magnifice Domine, uti Fili Carissime. Salutem et servitia. 4 In February and March 1533 further peace talks took place in Óvár and then in Pozsony between envoys of Ferdinand and Szapolyai. Brodarics was a member of the Szapolyai delegation. Compare his letter to Tomicki on 7 February. 5 Andrzej T^czynski received permission for a pilgrimage to the Holy Land from Sigismund on 16 June (see: AT XV. 416-417.), and on 17 June he got three letters of recommendation, one addressed to János Szapolyai (AT XV. 421-422.). one to Sultan Suleyman (AT XV. 423.), and one to Pasha Ibrahim (AT XV. 424.). Tomicki’s lines, presumably addressed to Brodarics, fit into this series. 365

Next

/
Thumbnails
Contents