Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

quos patiatur, obsecro, impendi in sustentationem Demetrianorum orphanorum,7 qui et fame et nuditate moriuntur. Mihi enim Quinqueecclesiae absumpserunt ad duo milia florenorum in veritate. Nec scio quando erit fructus expensarum et sum satis exhaustus et inops nullos habens redditus, expensas autem graves. 20 [3.] De pace spes, quam das, est mihi valde grata, immo nihil gratius; sed ita, ut fiant, quae aguntur, talia, quae Turearum imperator probare possit. Alioquin video manife­stam et nostram et adversariorum nostrorum minam. Scis, quae alias de hoc commen­tati sumus, cum saepe alias, tum in cellibus Zazvarinis.8 Itaque ad hunc solum scopum tendendum, alioquin peribimus, etiam si mille paces faceremus. 25 Gratum autem mihi fecerit Vestra Dominatio, si de his rebus ad me non scribet, quia litterae vestrae possunt pervenire ad talium manus, qui hanc meam firmam sententiam, quam saepe vobis dixi, ignorantes, possent, ut nunc sunt tempora et mores, incidere in aliquam aliam de me suspicionem. Ego statim exstincto divo rege nostro Lodovico9 hoc firmiter sentire coepi Hungáriám salvam esse non posse, nisi per amicitiam Tur- 30 carum. Hoc nunc sentio. Ab hac sententia, credo, quod nunquam abduci potero. Sed de his satis superque alias et, ut scitis, usque ad clamores. Cupio Ursulinam vestram, immo et nostram salutari meo nomine et servitia mea eidem commendari et similiter patri nostro, domino Dionisio,10 item domino Maylath," fratri, et dominae Annae,12 sorori praestanti corpore nymphae.13 Et me vobis omnibus 35 commendo et fratrem meum.14 Saltem de illo castello in officium, prout mihi Domina­tio Vestra dixit, etc. In tanta re satis parum peto. [4.] Scribitis vos iturum ad castrum vestrum Kapw,15 si opera vestra non erit nobis necessaria. Secundum me potestis ire et illuc et alio, quo Vestrae Dominationi libebit. [5.] Illud oblitus sum vobis scribere, dominus gubernator conqueritur etiam de 40 sigillo suo apud vos existente et, nescio quibus cards biancis, de quo ego certe multum doleo pro honore vestro. Cogitate aliquam viam omnino, qua haec emendari possint. Nulli amici vestri talia commendare possunt. Vestrum est post talem vestrum benefac­torem currere et eius benivolentiam quaerere, non ipsius vestram. Scribo haec omnia ex illo sincero amore, quo vos semper sum prosecutus, ut fratrem, immo, ut filium, non 40 post sigillo dei. sibi 7 Regarding scribe Demeter, see the previous letter. 8 Szászvár, Baranya county We do not know exactly what discussions Brodarics is referring to. Szászvár was an estate of the bishopric of Pécs, but Ferenc Kápolnay occupied it in 1532, and only Szapolyai could win it back in August 1533. See: ETE II. 284-285., and Varga Szabolcs, Pécs és az egyházmegye Mohács után = Fiídeles-Sarbaic-Sümegi (ed.), A pécsi egyházmegye története /., Pécs, 2009, 203. 9 Hungarian King Louis 11 died in the battle of Mohács on 29 August 1526. 10 Dénes Hassághy, Constable of Kanizsa. 11 István Maylád, brother-in-law of Nádasdy. 12 Anna Nádasdy, sister of Tamás Nádasdy, wife of István Maylád. 13 See: Virgil, Aeneis, I, 71. „sunt mihi his septem praestanti corpore nymphae'’ 14 Mátyás Brodarics. 15 Kapuvár, Sopron county, property of the Kanizsay family since 1350. It fell into the hands of Tamás Nádasdy through his marriage to Orsolya Kanizsay. 346

Next

/
Thumbnails
Contents